Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 403 > >|
1modo refrigerat. Ergo quod calefacit, per
ſe calefacit: quòd refrigerat, ſolùm ex ac­
cidenti.
Repugnabis forſan, quoniam re­
frigerari ſentimus nos, non aliter à frigidis
tum repentè, vt à calidis calefieri, vt pro­
ducta frigoris quædam ſpecies videatur.
Equidem ( vt dixi ) nihil aliud eſt frigidum,
quàm caloris priuatio: & quæ mouentur
nec conſiſtunt, refrigerantur, vt aqua, &
ventorum validorum aër.
Porrò cùm conta­
ctu refrigeratur, ſolùm ſuperficies refrigera­
tur, fugiente intus palàm calore: nec poſſibi­
le eſt ob hoc ſubitò quippiam refrigerari,
mora autem ducta refrigerantur etiam pe­
nitiſſimæ partes.
Atque hæc vera ſunt rerum naturalium
fundamenta, in quibus nihil eſt repugnans.
Qui verò eas qualitates ſubſtantiis affixas
imaginantur, & frigiditatem aliquod eſſe
naturæ principium, in difficillimas perue­
niunt quæſtiones, rerúmque quæ videntur
cauſas dicere non poſſunt, omniáque ſilen­
tio ac verbis obſcuris inuoluere, tum etiam
ambiguis, nituntur.
Igitur calor ipſe propria
qualitas eſt cœleſtis, hæc agitans corpora,
quæ motu adiuta ignem creat.
Si à materia
obruatur ac impediatur, frigus gignit.
Quæ­
cunque autem motu non eadem manent,
frigidiora euadunt, vt aqua & aër.
Aëris
verò temperiem facit radiorum multitu­
do Solis, tum ſyderum, quos excipit,
qui illum calefaciunt.
Terra verò non adeò
eſſe frigida poteſt vt aqua, quoniam non
mouetur.
His itaque conſtitutis, quibus non pauca
quæ iamdiu latuerunt, oſtendemus naturæ
ſecreta, ad ignis rurſus hiſtoriam reuertan­
tur.
Verùm de ſubſtantiarum ſubtilitate ali­

qua priùs præponere oportet.
Quædam igi­
tur dicuntur tenues per ſe, vt aër: quædam
quantitate, vt capilli: quædam quia fluunt,
vt ſanguis: quædam quia in partes tenuiſſi­
mas diuidi poſſunt, vt aurum: aliæ quia plu­
ra ex his habent, vt ſpiritus, qui noſtra­

rum ſunt operationum inſtrumenta.
Fiunt
autem ab arte pleraque tenuia, velut plum­
bum, quòd adeò attenuatur arte, vt in pul­
uerem redigatur, ex quo horologia fieri ſo­
lent.
Liquefactum enim agitatur celerrimè
in mortario: ideò cum cogi non poſſit, tran­
ſit in puluerem.
Et quamvis ars in tenuiſſi­
ma redigat ligna, aut lapides, aut metalla,
non tamen ipſa miſcet, nec attenuat ſub­
ſtantiam, ſed ſolùm quantitatem.
Ignis ve­
rò ſi attenuat, ſeparat: aut ſi miſcet, non
attenuat.
Separando enim quæ craſſa ſunt,
attenuantis ſpeciem præbet.
Sola natura ſi­
mul miſcere atque attenuare ſubſtantiam
poteſt.
Cùm enim ( vt dixi ) nunc vocem
ſubtilia quæ duci poſſunt, atque ea ductilia,
vel humida eſſe neceſſe ſit, ignis verò ſic­
cet, attenuare non poteſt, niſi ſeparet.
At­
tenuat ergo vel comminuendo ſicca, vt
cùm arenam in puluerem redigit, aut col­
liquando, vt metallica: tenues partes ſe­
parando, vt in diſtillationibus.
Verùm dum
ſicca comminuat, colliquet humida, etiam

attenuat.
Contigit tamen in diſtillationibus
aliquid attenuari ac alteri miſceri, cùm à
calido humido, non ab igne fiunt.
Calor
enim miſcet, & cum humido attenuat.
Fit
autem hoc vaſes in aquam feruentem im­
miſſis, vocátque Mariæ balneum.
Proximum
bonitate diſtillationis genus huic in equino
fimo: inde quod per cineres præſtantiſſimum
in oleum detractum eſt.
Nam cùm calida
ſit ac humida ſubſtantia, per multos men­
ſes calorem ſeruare poteſt, atque eò longio­
re temporis ſpatio quàm vuarum acini, quo
oliuarum ſubſtantia denſior eſt, ac pinguior.
At nullum horum metalla liquare poteſt,
ſed illa igne indigent.
Sed vt ardentiſſima
diſtillatio fit per ignes, ita miſtioni ac veræ
attenuationi inepta: cui fermè ſimilis eſt,
quæ fit per cineres.
Nam ſi igne diſtillata
fæcibus ſuis miſcueris, fiet totum pro mo­
lis ratione grauiùs quàm antea, tum etiam

ſiccius.
Non igitur verè attenuat ignis, ſed
natura ipſa, quæ totam ſubſtantiam conco­
quit ac miſcet.
Vnde ob ſubtilitatem omnia
in vnum conueniunt, miſtúmque denſius,
fit, & tamen ex ſubtiliſſimis compoſitum
partibus.
Ergo in naturali coctione, vt quæ
in liquido duriſſima, etiam vim ignis obti­
neat, & mollis balnei in attenuando, partes
craſſiores comminuuntur, quod ab igne im­
petrari non poteſt.
Subtilitatis
in ſubſtantia
genera.
Subtilitates
ab arte, na­
tura, & igne
in quibus
differant.
Plumbum
quomodo in
puluerem
tranſeat.
Ignis quo­
modo atte­
nuet.
Diſtillatio­
nis vſus &
genera.
Ignis non ve­
rè attenuat.
Aquæ diflil­
latæ an vires
habeant.
Sed ex his non leuis emergit dubitatio.
Nam ſi ignis cuncta calefacit, ſiccátque,
omnes aquæ, quæ diſtillatione habentur,
calidæ ac ſiccæ eſſe deberent.
Nec repugnat
ſubſtantia, quòd aquea ſit: talis enim cùm
fit ardens, & vritur, & corpora humana
egregiè excalefacit, ac ſiccat.
Rurſus aquæ
omnes frigidæ ſunt ac humidæ, vincente
ſubſtantia.
At neutrum ſemper verum eſt,
imò aliquæ ex his ſimiliores ſunt his, à
quibus excipiuntur: vt roſàcea, odore, ſa­
pore, viribus.
Vrceus aquæ plantaginis
fluentem vndequaque ſanguinem ſiſtere po­
teſt.
Non idem facit lactucæ aqua, etſi ſit
frigidior.
Quidam nuper dum memoriam
augere niteretur, meliſſam triduo albo vino
infundit, inde leuiter expreſſo vino, aquam
diſtillando collegit, cuius potu memoriam
recuperare viſus eſt.
Sed cùm calidi eſſet ie­
coris, bonam valetudinem penè funditus
euertit.
Atque hunc modum Chymiſtæ vo­
cant, ſtellas cœlo infigere.
Quæri igitur ſolet, an aquæ hæ proprias
vires retineant?
Diximus olim, dum de malo
medendi vſu loqueremur, nullas eſſe vires,
quòd odore, & ſapore deſtituantur.
Abſynthij
enim aqua, nec abſynthium redolet nec amara
eſt: imò quod mirum eſt, ſubdulcis.
Ardens ta­
men, vt roſaceam præteream, fidem facit ineſſe
vim aquis.
Nam ſi talem ob ignem eſſe di­
cas, qui eſt quòd nulla aliarum talis ſit?
Nam hæc egregiè calefacit, ſiccat, pene­
trat, acutum olet, ardet.
Itaque vires aquis
iam ineſſe certum eſt, ſed nec omnibus, nec
æquas.
Quæcunque enim res tenuem ſub­
ſtantiam habent frigidæque iunctam, aquam
emittunt ſibi non abſimilem, vt roſa.
Quæ
verò tenuem & calidam ſimilem ſed vren­
tem emittunt, vt vinum, & metallicorum
quædam.
Quæ craſſam & calidam, diſſimilem
& prauam, vt abſynthium.
quæ craſſam ac
frigidam, diſſimilem, ſed non prauam, vt cu­
curbitæ.
Iuxta hanc rationem vires aqua-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index