Landi, Bassiano, Ecphrasis de motu, 1550

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 71 > >|
1aut ex non ſubiecto, ſiue ex ne­
gatione in ſubiectum, ſiue affir­
mationem, cuiuſmodi eſt generatio.
Porrò interitus, atque generationon eſt
motus, ſed rectius nominatur muta­
tio, ſiquidem non ſit ex contrario,
quin potius ex non contrario: quia eſt
ex negatione in affirmationem, vt ex
non ente in ens, & vicisſm, ex affirma­
tione in negationem, vt ex, ente, in
non ens.
Sed affirmantia, ſiue aien­
tia, & negantia, vt Cicero quoque teſta­
cur, non ſunt contraria, ſed contradicen­
tia.
Motus ergo, & mutatio, ratione ter
minorum differunt.
Et quemadmodum
motus, clauditur terminis contrariis, ita
etiam ratione terminorum, alter alteri
contrarius eſt: nam illi ſunt motus con­
trarii, qui cientur ex contrariis in
contraria: cuiusmodi ſunt ſanatio &
ægrotatio, cuius modiſcientia, quæ di-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index