Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 406 > >|
Ex Ammiano item Marcellino hiſtorico legimus Marci Antonii
& ueri temporibus apud Seleucam poſt directum templum: &
perlatum
ſimulacrum conici Apollinis Romam / fuiſſe per mili
tes
inuentum anguſtum & prius concluſum a Caldeorum uatibus
foramen
.
Quod ubi præde ſtudio reſerarunt / peſtilens exiluerit
uapor
tam atrox: tamque deteſtabilis ut a Perſarum finibus intra
Galliam
uſque infecta omnia ſint reddita tetro & funeſto morbo
Feneſtras
igitur eſſe oportet manſionibus ſingulis.
Id quidem
cum
luminis excipiendi / tum etiam innouandi aeris gratia: & e
as
quidem ad loci uſum & parietis amplitudinem accommodatas
Vt
neque plus: neque item minus excipiant luminis neque frequen
tiores
aut rariores ſint quam uſus poſtulet.
Tum & proſpiciendum
eſt
quibus uentis excipiendis pateant feneſtræ ipſæ: Nam quæ
ſalubres
ſpectabunt auras multo adapertas quoquo uerſus licebit
facere
: Et eas quidem iuuabit ita aperire / Vt incolarum corpora
appellens
flatus ambiat.
Hoc maxime fiet ſi feneſtrarum ſponde
eſſent
humiles adeo / ut uideri et uidere per uicos ambulantes poſ
ſis
.
Quæ autem non uſque quaque ſaluberrimis uentorum plagis ob
iectæ
erunt feneſtræ / ita ponentur ut lumina excipiant non pauci
ora
quam conueniat: ſed ne etiam plura quam quibus poſſit carere: Et po
nentur
illæ quidem in ſublimi / quo uentos a corporibus obiectus
paries
intercipiat.
Nam habebunt quidem hoc pacto uentos / qui
bus
aer reficiatur: Sed erunt infracti atque perinde non omnino non
ſani
.
Proſpiciendum eſt et qui ſoles penetraturi inde intra ædes
ſint
: et prodiuerſorum commoditate habendæ apertiores aut arctiores fe
neſtræ
ſunt.
Nam æſtiuis diuerſoriis aut uaſtos quaque uerſus ſi
erunt
illæ quidem ſeptentrionales / aut ſi erunt meridiane ſoli
buſque
obiectæ infimas et modicas poſuiſſe apertiones conferet /

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index