Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 75 > >|
1acceſſionis, aut eſt in principio diei, aut in principio noctis,
quod accidit luna exiſtente coniuncta uel oppoſita ſoli, uel eſt
ante diem à matutinis uerſus diem, uel de die, uſque ad ter­
tiam, uel circa; uel eſt ante ſerum à ueſperis uerſus ſerum, uſ­
que ad galicantum, uel circa quod accidit, quando luna eſt in­
ter coniunctionem, uel oppoſitionem eius cum ſole, & ali­
quam ex quadraturis.
principium autem receſſionis, aut eſt
in meridie, aut in medio noctis, quando ſcilicet luna eſt con­
iuncta ſoli, uel ei oppoſita, aut eſt ante meridiem, uel poſt,
aut ante medium noctis, uel poſt, quando ſcilicet luna eſt in­
ter coniunctionem, uel oppoſitionem eius cum ſole, & ali­
quam ex quadraturis.
apparet etiam, quòd aliquando aqua
maris nullum habet terminatum principium, nec ordinem
acceſſionis, uel receſſionis, quod accidit luna exiſtente in qua­
draturis eius cum ſole.
apparet etiam, quod omnis acceſſio
aquæ maris fit per reſpectum ad orizontem ex parte orientis,
uel occidentis: & omnis receſſio per reſpectum ad meridia­
num, ſeu ad punctum meridiei, uel mediæ noctis.
Aduertendum eſt etiam, quòd omnia, quæ dicta ſunt, maxime
habent ueritatem in orizonte recto, in obliquo uero aliquo
tempore aliquod fallunt, ſicut ſic infra dicetur.
Contingit autem aquam maris à ſupra ſcripto ordine motus
deuiare: communiter tamen, & ut in pluribus debitum or­
nem obſeruat.
talis autem deuiatio à ſupraſcripto ordine du­
plex eſt; aut enim eſt deuiatio, ſeu error in hora principii mo
tus acceſſionis, uel receſſionis, aut in medio motus, uidelicet
quòd maiores, uel minores curſus habeant ſolito, uel maio­
ra, aut minora habeant incrementa, aut decrementa.
error
ueniens in hora motus, triplici de cauſa poteſt accidere, aut
ratione ſitus regionis, aut ratione corporum ſuper cæleſtium,
aut propter mutationem aeris: ratione ſitus regionum accidit
diuerſitas ſolum in hora principii acceſſionis, eo quia princi­
pium acceſſionis habet reſpectum ad orizontem, ſeu eſt per
reſpectum ad orizontem: in principio autem receſſionis nul­
la eſt diuerſitas, nec error, eo quia principium receſſionis eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index