Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 360 > >|
1iuro. Id vnum ſupereſt, vt noſcatur, quid Philoſophia
proferat à Chriſtiana diſcrepans fide.
Cùm enim Phi­
loſophia quam plurima doceat, quæ vera habentur, &
ab omnibus viris piis, atque Chriſt anis admittuntur;
tametſi ipſis refragari ſacræ Literæ apertè videan­
tur; par eſt profectò Literas ſacras eam pati interpreta­
tionem, vt oſtendi poſſit eas, cùm veræ ſint, veritati
non repugnare.
Id autem D. Auguſtinus allato exem­
plo præclarè inſinüat; cùm difficultate propoſita, Quo­
modo non ſit contrarium ijs, qui figuram Sphæræ cælo tribuunt,
quod ſcriptum est in libris noſtris, Qui extendit cælum ſicut
Pellem? Reſpondet; Sit ſanè contrarium, ſi falſum eſt, quod
illi dicunt; hoc enim verum eſt, quod diuina dicit authoritas,
potiuſquàm illud, quod humana infirmitas coniicit.
Sed ſi
fortè talibus illi documentis probare potuerint, vt dubitari inde
non debeat; demonſtrandum est, hoc, quod apud nos est de Pelle
dictum, veris illis rationibus non eſſe contrarium.
Et rursùs,
Tandiù non eſt extra fidem, donecveritate certißima refellatur.
Quod ſi factum fuerit, non hoc habebat diuina Scriptura; ſed
hoc ſenſerat humana ignorantia.
Haud-dubium proinde,
quin ſanctus Doctor, ſi in noſtra incidiſſet tempora;
aut ſi eius temporibus fuiſſet tota Terra, vt nuper eſt
factum, circum-nauigata: tum agniturus Antipodas
fuiſſet, tum ad humanam potiùs ignorantiam, quàm
ad Scripturæ diuinæ ſenſum, præhabitam ſuam relatu­
rus ſententiam, quam vidiſſet certiſſima experientiæ
veritate refelli.
Quæ memoro ſolùm, vt intelligamus,
non quicquid Philoſophia docet, quod videatur prima
fronte à Literis ſacris eſſe diſcrepans, proptereà verè
diſcrepare.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index