Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713
page |< < of 524 > >|
1
dubio magis reſiſtunt quam liquidiora, ut Oleum frigidum quam
calidum, calidum quam aqua pluvialis, aqua quam Spiritus Vini.
Verum in liquoribus qui ad ſenſum ſatis fluidi ſunt, ut in Aere, in
Aqua ſeu dulci ſeu ſalſa, in Spiritibus Vini, Terebinthi & Salium,
in Oleo a fæcibus per deſtillationem liberato & calefacto, Oleoque
Vitrioli & Mercurio, ac Metallis liquefactis, & ſiqui ſint alii, qui
tam fluidi ſunt ut in vaſis agitati motum impreſſum diutius con­
ſervent, effuſique liberrime in guttas decurrendo reſolvantur, nul­
lus dubito quin regula allata ſatis accurate obtineat: præſertim ſi
experimenta in corporibus pendulis & majoribus & velocius motis
inſtituantur.
DE MOTU
CORPORUM
Denique cum receptiſſima Philoſophorum ætatis hujus opinio
ſit, Medium quoddam æthereum & longe ſubtiliſſimum extare,
quod omnes omnium corporum poros & meatus liberrime per­
meet; a tali autem Medio per corporum poros fluente reſiſtentia
oriri debeat: ut tentarem an reſiſtentia, quam in motis corporibus
experimur, tota ſit in eorum externa ſuperficie, an vero partes eti­
am internæ in ſuperficiebus propriis reſiſtentiam notabilem ſenti­
ant, excogitavi experimentum tale.
Filo pedum undecim longitu­
dinis, ab unco chalyoeo ſatis firmo, mediante annulo chalybeo, ſu­
ſpendebam pyxidem abiegnam rotundam, ad conſtituendum pen­
dulum longitudinis prædictæ. Uncus ſurſum præacutus erat acie
concava, ut annulus arcu ſuo ſuperiore aciei innixus liberrime mo­
veretur.
Arcui autem inferiori annectebatur filum. Pendulum ita
conſtitutum deducebam a perpendiculo ad diſtantiam quaſi pedum
ſex, idque ſecundum planum aciei unci perpendiculare, ne annu­
lus, oſcillante pendulo, ſupra aciem unci ultro citroque laberetur.
Nam punctum ſuſpenſionis, in quo annulus uncum tangit, immo­
tum manere debet.
Locum igitur accurate notabam, ad quem de­
duxeram pendulum, dein pendulo demiſſo notabam alia tria loca ad
quæ redibat in fine oſcillationis primæ, ſecundæ ac tertiæ. Hoc re­
petebam ſæpius, ut loca illa quam potui accuratiſſime invenirem.
Tum pyxidem plumbo & gravioribus, quæ ad manus erant, me­
tallis implebam.
Sed prius ponderabam pyxidem vacuam, una
cum parte fili quæ circum pyxidem volvebatur ac dimidio par­
tis reliquæ inter uncum & pyxidem pendulam tendebatur.
(Nam filum tenſum dimidio ponderis ſui pendulum a perpendiculo
digreſſum ſemper urget.) Huic ponderi addebam pondus Aeris
quem pyxis capiebat.
Et pondus totum erat quaſi pars ſeptuage­
ſima octava pyxidis metallorum plenæ. Tum quoniam pyxis me-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index