Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 39.
Hæc inæqualis distributio impetus eſt veriſſima cauſa girationis illius, quam
videmus in cylindro projecto per vibrationem ſiue brachium ſurſum ſiue deor­
ſum vibretur;
quod ab omnibus facilè obſeruari poteſt ſit enim cylin­
drus ED libratus per arcum AD, ſtatimque demittatur;
vbi attigit
punctum D, eſt quidem determinatus ad Tangentem DP, & punctum I
ad Tangentem IR;
quia tamen eſt minor impetus in I, quàm in D, &
minor adhuc in E;
certè D debet moueri velociùs quàm I, & I quam E;
igitur motu recto moueri non poteſt prædictus cylindrus ED;
moueri
motu recto, id eſt in ſitu parallelo ED;
igitur extremitas D gyros aget,
quia retinetur ab aliis punctis, quorum tardior eſt motus;
ſed hîc erit
motus mixtus, de quo in lib.9.agemus, & totam rem iſtam fusè explica­
bimus;
hîc tantùm ſufficiat dixiſſe cauſam legitimam illius circuitionis
eſſe tantùm inæqualem illam diſtributionem impetus in cylindro ED;
aſſignauimus autem ibidem lineam, quam ſuo motu deſcribit extremitas
D, & centrum, circa quod ſuos gyros agit.
Theorema 40.
Diu durat motus impreſſus rotæ in circulo verticali, ſi vel modicus ſit par­
tium affrictus;
Probatur, quia cùm non deſtruatur impetus aliunde, quàm
ab affrictu, dicendum eſt minimum etiam ſingulis inſtantibus deſtrui
impetum;
igitur diu durat impetus; igitur diu durat motus: nec eſt alia
ratio vulgaris illius experimenti, quo videmus perforatam acum circa
cylindrum leuigatiſſimum diu rotari.
Theorema 41.
Cum rota voluitur in circulo horizontali, non poteſt moueri applicata mini­
ma potentia;
Probatur, quia nullo modo rotatur ad intra, id eſt non pro­
ducit in ſe impetum, vt patet;
igitur debet produci impetus in illa à po­
tentia applicata; igitur tot partes impetus, quot ſunt ſaltem in tota rota,
cum ſingulæ partes moueantur.
Theorema 42.
Hinc difficiliùs mouetur in circulo horizontali quàm in verticali; patet,
quia in hoc à minima potentia applicata poteſt moueri per Th.21. ſecus
verò in illo per Th.41. igitur in horizontali difficiliùs moueri poteſt,
quàm in verticali.
Obſeruabis autem tribus modis volui poſſe huiuſmodi
rotam.
Primò ſi in plano horizontali leuigatiſſimo voluatur. Secundò, ſi
circa cylindrum immobilem, qui aperto foramini inſeritur.
Tertiò, ſi
vno concauo vnius axis ducatur per centrum rotæ, inſeratur vnus ſoli­
dus, quo fulcitus orbis conſiſtat in æquilibrio, difficiliùs voluitur primo
modo rota propter affrictum plurimarum partium; ſecundo faciliùs, ſed
longè faciliùs tertio ſic autem voluitur acus magnetica.
Theorema 43.
Potentia applicata talis eſſe debet, vt poſſit imprimere impetum toti rota;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index