Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1 163[Figure 163]
ACTIO PRIMA,
IN CALVMNIATOREM
LIBRORVM DE SVBTILITATE,
AD FRANCISCVM ABVNDIVM
S. Abundij Commendatarium Perpetuum.
RECTE quidem ac iure me­
ritò exiſtimaſſe videtur
Empedocles, duo eſſe re­
rum naturalium princi­
pia, quorum alterum bo­
num, & ad conſtruen dum
accommodatum, quóque
omnia repararentur ac florerent: alterum
malum, ad deſtruendum ſolùm paratum
atque idoneum.
Namque id tam apertè in
cunctis rebus humanis, & naturalibus con­
ſpicitur, vt ſtudiose inter ſe hæc principia
certare perpetuò videantur.
Etenim aſſiduè
ortum, & interitum, incolumitatem, &
morbum, lætitiam atque triſtitiam, ſere­
nitatem, & nubes, abundantiam ac penu­
riam, ſexcentáque huiuſmodi in dies ſin­
gulos ſuccedere ſibi inuicem alterna vice
videmus.
Iam modò florebant artes, bo­
næ literæ maximum ſuſceperant incremen­
tum, honos magnus eruditis ac ſtudioſis
habebatur: tot rerum inſignium notitia ac­
ceſſerat, vt aurea ætas reſtituta videretur,
poſſéntque maiores noſtri, pueri ad præſen­
tes collati iuſtè appellari: cùm ecce ſubitò
verſa rerum omnium facies, ac cuncta ſi­
mul relabi cœperunt, non honos ſtudio­
ſis, non præmia eruditis, non cultus ar­
tium ac diſciplinarum, non quies vlla à ve­
xationibus conceditur.
Quin falſa veris,
infima ſummis miſceantur, atque idem exi­
ſtimatur, eſſe, & haberi verba, & res ip­
ſæ, diſciplinæ, & artes, reconditæque
ſcientiæ, cum ſophiſticis argutiolis ac ca­
uillationibus.
Id factum ex non tam bel­
lorum horum implacabilium importunita­
te, quàm ambitione eorum, qui ſurgentem
vndique lucem diuini numeris conantur
extinguere.
Atque exemplo Heroſtrati,
qui templum illud deleuit, cuius ne mini­
mum quidem angulum ædificare ſufficiens
fuiſſet, hi egregij viri ingenium, doctri­
nam, deorum dona, ac hominum com­
modis deſtinata, ad euertenda benè inuen­
ta dirigunt.
Nam cùm quædam artes, imò
potiùs diſciplinæ ſint, quæ hoc præcipuè
obtineant, vt de omnibus aliis artibus ſa­
tis benè atque ornatè dicere poſſunt, vt pri­
ma Philoſophia, & Grammatica, verùm
principaliter Dialectica atque Rhetorica:
quidam in his iuſtè plus, quàm deceat exer­
citati, non ſecùs, ac qui meſſoria falce ad iu­
gulandos homines vtitur, ad inutiles diſpu­
tationes, contentioſáſque calumnias, quas
Galenus toties, ac tam acerbè inſectatur, nec
tamen quantum ipſa res merebatur, præſtare
potuit, incommodo magno ac iactura bona­
rum diſciplinarum abutuntur.
Vt non abſur­
dè dubitaret ipſe Rhetoricæ ac Eloquentiæ
pater Cicero, an facundia plus commodi ac
incommodi ciuitatibus afferret?
ſcilicet quòd
cognoſceret, has artes, quæ in nullo proprio
verſantur ſubiecto, nihilque aliud, quàm diſ­
ceptare efficaciùs docent, non ſecùs ac con­
dimenta, ſal, oleum, acetum, moderatè qui­
dem adhibita cibos efficere ſuauiores, at
ſi immodicè immiſceantur, nihil eſſe nocen­
tius.
Ergo hac confidentia fretus calumniator
quidam, dum moliri ſuo marte nihil quàm
audet, opus noſtrum de Subtilitate demoliri
aggreſſus eſt, ſperans (vt reor) futurum, vt
mutuis altercationibus hominibus incla­
reſceret.
Neque enim video ſi aliquid le­
ctu dignum ſua induſtria, & quod homi­
nibus eſſe vtile, ac ſine contentionis pe­
riculo, ſine liuoris ſuſpicione, & abſque metu
infamiæ, cur non tot horas potiùs (quas val­
dè multas conſumpſiſſe haud dubium eſt )
quandoquidem maior (vt dici ſolet) appendix
ſit principali, aliquo in præclaro ſubiecto
collocauerit.
Quinetiam audiui ipſum hoc
virulentiæ genere vſum eſſe, vt primùm li­
bros de Futilitate inſcripſerit, quanquam
poſtmodum mutato conſilio, aut amicorum
ſuaſu propriam inſcriptionem reſtituerit.
Itaque vtut res ſe habuerit, vel non admo­
dum iudicio valuit, vel liuore quodam victus
eſt, vel vt tantus non ſit, quantum ſui illi
gnathones ferunt in re literaria, neceſſa­
rium eſt.
Sed ego omnia malim in melius in­
terpretari, ſit diligens, acutus, eruditus ſanè
per me licet, hæc bono etiam animo, & reip.
literariæ iuuandæ ſtudio iſta conſcripſerit
(quanquam ego non adeò acuti ingenij me
eſſe fatear, vt omnia hæc ſimul eſſe poſ­
ſe videam ) quid illum adegit rogo, vt ca­
lumniis ac criminationibus, tum maledi­
ctis abſque offenſa, imò etiam abſque co­
gnitione hominis vlla me inceſſeret?
aut in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index