Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
321
321 (284)
322
322 (285)
323
323 (286)
324
324 (287)
325
325 (288)
326
326 (289)
327
327 (290)
328
328 (291)
329
329 (292)
330
330 (293)
< >
page |< < (284) of 525 > >|
321284Comment. in II. Cap. Sphæræ vniuerſali, in qua linea recta in gradus diuiſa, & à polo in polum porrecta in
medio mappę refert primum Meridianum, alię uero lineę circulares ad utrã-
que partem illius ductæ (quę quidem in nonnullis mappis rectę lineæ ſunt) a-
lios Meridianos ſignificant:
Lineę uero rectę Aequatori parallelæ, & à ſiniſtra
in dextram extenſæ (quæ in quibuſdam mappis ſunt circulares) repręſentant
parallelos, uellatitudines ciuitatum.
Ex quibus facile apparebit, quæ ciuitates
eandem habeant longitudinem, latitudinemve, aut diuerſam, &
quantam.
Philosophi uero, ut conſtat apud Ariſtotelem lib. 2. de cœlo, cap. 2. aliter
11Philoſophi
qũo ſumãt
lõgitu dinẽ
& latitudi
nem in Vni
@erſo.
loquuntur de longitudine, latitudineq́ue totius mundi.
Habita enim ratione
differentiarum poſitionum, quas in cœlo confingunt, appellant Oriens, dextrũ
cœli;
Occidens, ſiniſtrum; Polum Auſtralem, ſiue antarcticum, Superum; Polũ
Septentrionalem, Inferum.
Namque imaginantur hominem per axem mundi
extenſum, cuius caput in polo Antarctico, pedes in Arctico, manus dextra in
oriente, ſiniſtra in occidente ſtatuatur.
Vnde quemadmodum hominis cuiuſ-
libet longitudo ſumitur à capite ad pedes, uel uiceuerſa;
latitudo autem à dex
tra in ſiniſtram, uel contra, ita conſequens eſt, eos longitudinem mundi metiri
à polo ad polum, latitudinem autem ab ortu in occaſum.
At Coſmographi
conſiderantes, ut diximus, terram, prout habitatur, definiunt latitudinem ab
Aequatore uerſus polos, longitudinem uero ab occaſu in ortum.
22Longitudi-
nes ciuita-
@ũ excclipſi
bus Lunæ
certiſſi mèĩ
u@niuntur.
Longitvdines ciuitatum certiſſime inueniri poſſunt ex eclipſi-
ſius Lunæ, quamuis ſint alij modi, ut in Coſmographia docuimus'.
Cognito
enim uni ciuitati duabus horis citius initium eclipſis eſſe factum, quàm inſu-
lis Fortunatis, colligitur euidenter, eam ciuitatem recedere ab inſulis dictis
orientem uerſus 30.
grad. & ſic do cæteris. Latitudines uero ciuitatum eædem
ſunt, quę eleuationes poli.
Vnde inuenta eleuatione poli in qualibet ciuitate,
habebitur eius latitudo.
Quoniam uero ad multa conducit notitia longitudi-
num, nec non latitudinum ciuitatum, rem gratam ſtudioſis me facturum arbi
tror, ſi pręcipuarum ciuitatum longitudines, atque latitudines in ſequentem
tabulam referam.
In qua, ut facilius ciuitas quęuis inueniatur, ſecutus ſum
ordinem alphabeti.
Desvmpsi autem tam longitudines, quàm latitudines ex Geogra-
phia ptolemæi, ut plurimum:
In paucis admodum ciuitatibus, quarum lon-
gitudines, &
latitudines mihi notæ ſuerunt ex obſeruatio nibus aliorum
Aſtronomorum, cum Ptolemæo non conuenio.
Non enim omni
ex parte fides habenda eſt, ut ſupra monui, tabulis longitu-
dinum, &
latitudinum: Sæpe enim uno, aut altero gra-
du maior, minorve longitudo, &
latitudo inue-
nitur.
Vnde expedit, ut quilibet in eo
loco, in quo eſt, inueſtiget longi-
tudinem, &
latitudinem, an-
tequam ad alias obſer-
uationes ſeſe
confe-
rat.
SEQVITVR TABVLA LONGITV DINVM,
& latitudinem Ciuitatum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index