Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1proœmio tum Epiſtola laudaret effuſiſſimè.
in toto opere me argueret, atque damnaret?
quaſi vel ſui ipſius oblitus, vel quod certum
eſt, ad calumniam, & iniuriam irriſionem
quoque adiecerit?
Denique quo conſilio
etiam de religione his turbulentis tempori­
bus me accuſare nititur?
an hæc ſunt præce­
pta Philoſophiæ?
an hoc eſt rationibus vel­
le vincere?
an non hæc ſunt violentiſſimi
inimici, aut virulentiſſimi animi indicia
manifeſta, velle in ius hominem vocare de
fortunis, de vita, de fama, ob diſcepratio­
nem non à me, ſed ab ipſo inſtitutam, in­
choatam, abſque vlla inimicitia, nullis iur­
giis, nullis odiorum ſeminariis præcedenti­
bus non accuſatus, non laceſſitus ipſe prius?
Quæ ſi adeſſent, adhuc de hoc facto laudari
non poſſet, excuſari forſan poſſet.
Quid poſtmodum de iudicio dicas, diſpu­
taturus de naturali Philoſophia, toties Ari­
ſtotelis atque Auerroïs innixus principiis at­
que authoritati, apud quos ſuppoſita, quam
illi probant mundi æternitate, à Chriſto di­
uinitas, & ab omnibus ſpes remunerationis
bonorum atque malorum aufertur, audet me
de impietate inſimulare?
Sed maior eſt integritas atque ſapientia
horum cenſorum, quàm illius liuor.
Norunt
enim alia eſſe, quæ ſenſibus innitens homo
diiudicat: alia quæ nequimus attingere, &
in quibus hallucinamur, quæ quantò minùs
ſunt probabilia, tantò ſunt magis vera.
Et
quanquam priora his repugnent, quis tamen
non libenter etiam audiat de illis diſceptan­
tem; imò etiam rideat, cùm ſciat quan­
tum aberret vis noſtra, ac quantùm ſapien­
tia humana ab ipſa rerum ſerie declinet, ve­
lut ſi aſtronomus quiſpiam peritus confi­
dentem ſenſibus Epicureum de ſolis paruita­
te audiuerit, num iraſcetur?
num damnabit
eum: an potiùs dicet, & ego ni aliter com­
pertum haberem, ita crederem.
Cæterum
irrito illius conatu delectabitur.
At quod ad
me attinet, nullus tam nobis infenſus fuit,
qui nos aut de improbitate, aut impietate
calumniari, nedum accuſare tentauerit.
Ta­
metſi enim apud noſtros, & ob inuidiam, &
ob quam illi vocant duritiem, alius quiſpiam
illam vocat duritiem, alius quiſpiam nequior
ruſticitatem appellare malit, quæ verè nihil
aliud eſt, quam omnium malorum homi­
num odium, omnibus ſum inuiſus, cum ne­
minem palám me amare profeſſus ſim, nullus
tamen horum criminum reum me fecit vn­
quam, quod & vita, & mores, & ſcripta ab
omni talium ſuſpicione vacent, & plus apud
illos pudor, quàm liuor valeat, aut odium.
Vt
enim ego tametſi quenquam non accuſem,
multos tamen arguam, quòd nimis iuſtè am­
bitioni, auaritiæ, maledicentiæque ſtudeant,
neminem ignorantiæ, quòd valdè paucis in
hac vrbe medicis iuſtè obiici poſſe intelli­
gam, & illi ab his abſtinent calumniis, quas
ſi obiicerent, potiùs ſuam nequitiam, quàm
meæ vitæ labem teſtarentur.
At inuentus eſt
homo in terrarum finibus mihi non ſolùm, &
conſanguineis meis ignotus, ſed penè etiam
vrbi, vel nomine ipſo, qui in me non læ­
ſus talia fingit.
Sed audi, quo conſilio? quá
ve diligentia?
Teſtatur primum nec ſe ſecun­
dam editionem libri mei vidiſſe, quæ anno ta­
men 1554. atque in eius initio publicata eſt,
ipſe anno 1557. ſuum edidit opus: ſi addita
eſſe aliqua exiſtimauit, cur vtilitatis publicæ
cauſa non addidit cenſuram ſuam?
Sin au­
tem emendata credidit, quæ priùs emiſſa fo­
rent, cur maluit videri caſtigator eorum,
quæ caſtigatione non indigebant?
Verùm in­
tellige (ſi modò, vt credo, vera refert) quid
voluerit, & quo conſilio id egerit, tantum
illi inerat ſtudij ad accuſandum, vt timuerit,
ne quæ accuſauerat, ego priùs correxiſſem,
laboriſque præmium amitteret.
Vides modò
hominis naturam, & ingenium, ob quam
cauſam credo impreſſor, homo minimè ſtul­
tus, ſatis parcè, nec pro more ſuo, opus il­
lud impreſſit.
Quis enim ferat hominem
edentem accuſationem, ſeu malis caſtiga­
tionem in primam editionem, cùm iam diu
(triennio ſiquidem antè) ſecunda ab ipſomet
auctore euulgata ſit?
Hic ergo cùm quatuor
commoda ſibi quæſiſſet, ex hoc tanto la­
bore nullum aſſecutus eſt.
Cupiebat mecum
diſceptare, non impetrabit: elogium enim mihi
præ foribus eſt: tempus poſſeſſio mea: exi­
gua portio illius mihi eſt, & maxima cha­
ritas, ex Galeni præcepto, omnibus, vt non
diſceptationibus ſophiſtarum, ſed in ſolidis
ſtudiis atque operibus ipſis laude dignis con­
ſumendum ſit.
Satis eſt in ſcholis Dialecti­
corum, & ſophiſtarum.
Profeſſor Dialecti­
cæ, vel Metaphyſicæ, viginti coronatis
apud nos conducitur: Medicinæ, & Philo­
ſophiæ naturalis, ſexcentis ac mille, atque
etiam ampliùs, atque iure meritò: cùm hæ
diſciplinæ, nihil certum docent, ſed ad ſo­
lam veritatis inquiſitionem ſpectant, eate­
nus ſint legendæ, atque in pretio haben­
dæ, quatenus homo eò perueniat, vt en­
thymemata, ac ſyllogiſmos rectè conſtrue­
re norit, captionéſque vocum vitare, nec­
non generaliſſima illa ſignificata quorun­
dam nominum intelligere.
Vlterius ſi proce­
das, hominem ineptum reddunt, vt qui
confidat, dum de omnibus acutiùs, quàm
par eſt, ac locupletius diſputare nouit, abſ­
que propria ſcientiarum, in quibus diſce­
ptat cognitione, ſe eruditum videri, abſque
labore, ſcientémque abſque ſcientia.
At di­
ces, Ad veritatem tamen inquirendam hæc
vtilia ſunt?
A page, nequaquam hoc dicebat
Galenus: ſed illi propriè, qui in Mathema­
ticis exercitati ſunt, veras rationes à falſis
ob conſuetudinem declarandi norunt.
Vi­
demus Chryſippum, qui gloriabatur ſe cer­
taturum cum quovis mortali in Dialectica,
quique optaret, Deum quempiam cum illo
congredi, atque diſputare in ea arte, quàm
ineptè concludat, quámque facilè ſuperetur
cum ſua argumentorum multitudine, cúm­
que tanta copia authoritatum à Galeno in
cauſa de membrorum principatu: vt illa lo­
gicæ immoderata exercitatio potiùs obfue­
rit, quàm profuerit.
Vidimus noſtra ætate
Marium Nizolium, & M.
Antonium Ma­
ioragium, poſtquam immodicè his commu­
nibus locis, his argutiolis operam dederunt,
quid profecerint.
At contra Budeum, Alcia­
tum, Eraſmum, Veſalium, Braſauolum,
Fuchſium, Cornarium ( dij boni ) quæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index