Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (310) of 672 > >|
322310Diſſertatio Vndecima hi quidem in his, illi verò in illis corporibus, prout ſingulorum cor-
porum poros ſubire poſſunt.
Cum enim varia & multiplex ſit li-
quoribus particularum figura, &
moles, nec æquè, aut ſimili-
ter in corporibus omnibus pateant meatus, in quos illæ pene-
trent, hinc procul dubio oritur diſpar illa facilitas ſe infi-
nuandi.
Maur. Adde acriores illos liquores, aut vapores (nam aurum
fumo plumbi imbutum redigi in tenuiſſimum puluerem legi) ſali-
bus abundare;
pro diſſimili autem ipſorum ſalium naturâ eorum
quoquè motus concitatiores eſſe aut remiſſiores, impreſſionem vali-
diorem aut languidiorem:
cumque ſingulorum corporum coag-
mentatio non ſit æquè diſſolubilis, neque qualibet quorumcunque
ſalium impulſione labefactatur.
Hinc alij liquores acres alijs corpo-
ribus diſſoluendis adhibendi ſunt.
Dand. Liquorum acrimoniam ex admiſtis ſalibus ortum ducere,
adeò manifeſtum videtur, vt de hoc ambigi vix poſſit.
iratæ for-
micæ (tantæ animis exilibusiræ) quodam tenuiſſimo humore,
ſed egregiè mordaci, &
aculeato, cutem eas irritantis perfun-
dunt, quam ille penetrans acrem caloris vrentis ſenſum excitat:
id verò ſali tribuendum eſſe nemo negauerit, qui nouerit ex formi-
cis parari Salem volatilem ὀξύπορου maximâ penetrandi facultate
præditum, ad opem affecto cerebro ferendam præſtantiſſimum,
qui vel ſolo odore, partium neruoſarum dolores, &
cruciatus lan-
cinantes lenit.
Quinimmo noui contumacem brachij & pedis para-
lyſim demum difiectam fuiſſe quotidiano balneo ex formicis, &

earum myrmecio, cum aquâ fontanâ decoctis, adeò vt affectis
partibus firmum, conſtanſque robur redierit.
Plurimas autem
formicas capi poſſe quis neſciat, ſi intus ollam melle leuiſſimè li-
niat?
Vinum acefcere ex Salibus fluorem adeptis, nos quoque, ſi
ſatis memini, aliquando admiſimus:
ideò ſæpè aceto vtimur,
vbi vis penetrandi quæritur.
Docebat me neſcio quis literas albu-
mini oui inſcribere, præſcribebatque Alumen cum aceto ſubtiliſ-
ſimè terendum, hac mixturâ ſcribendum exteriùs in putaminc
oui, quod calido Soli exponatur, vt ſiccetur:
tum in acerrimo
aceto triduum aut quatriduum relinquatur, &
iterum exſiccari
permittatur.
Ouum enim ſi coquaturita, vt obdureſcat, & pu-
tamine ſpolietur, inſcriptæ albumini literæ apparebunt.
Ouo huiuſ-
modi ſi nota aliqua eXteriùs apponatur, qua à cœteris in eodem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index