Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1ſplendida ingenia, quanta authoritate vixê­
re?
quàm magnifica opera reliquêre? Dioge­
nes rectè dicere ſolebat: Qui inter pueros
ſemper verſatur, à puero parùm differt.
Num
Galenus Ptolemæus, Archimedes, tum ipſe
Ariſtoteles dialecticæ parens his argutiolis
innituntur?
aut potius ſolidas declarationes
quæſiuêre?
Deinde quo exemplo rogo tan­
tum opus conſcripſit aduerſus noſtros de
Subtilitate libros?
Carpſiſſe aliqua frequens
fuit exemplum Ariſtotelis, maximè tum
Galeni.
Totum librum euertere longiſſimo
alio libro inuſitata, non ſolùm apud anti­
quos, ſed etiam æquales ætate autores, res
eſt.
Atque id iure, nam magnus liber ſi ine­
ptias continet, ſolùm ſufficere admonuiſſe
lectorem, paucis in exemplum reprehenſis:
ſin bona atque vtilia quomodo qui tot nouit,
in omnibus potuit aberrare Reprehendit me
de Latinitate, atque id iurè, nam de cauſis
linguæ Latinæ ſcripſit ipſe.
Sed tamen de­
poſito pignore certabo, neque Grammaticè
nedum Latinè ipſum loqui.
Præcisè, pro ad
vnguem, alterat, particulari penetratione,
ac innumera eiuſmodi ( vt totus liber his
plenus ſit ) penitùs intimæ barbariei argu­
menta ſunt.
Qualis hic cenſor, qualis homi­
nis ingenium, quæve amentia?
cum quæ
ipſe admittit, quo totus liber ſuus refertus
eſt (eſt enim ab initio ad calcem, vt ſi quis
alius, totus planè barbarus ) fruſtrà, & ſine
cauſa in aliis reprehenditur?
quæ tamen
etiamſi adeſſent, nonne illud vulgatum ad­
monere poterat, Omni carere culpa debe­
re eum, qui in alium dicere paratus ſit?
Ac­
cuſat me, quòd ex Agyrtarum impoſturis
plurima conuaſarim, tot calumniis atque
iniuriis, quot ſunt verba.
Sed ſit ita, modò
quæ ſcripſi vera eſſe fateamur, num putat
paruum eſſe an mediocris iudicij vel indu­
ſtriæ, vel laboris, aut vulgaris ſapientiæ in­
ter tot falſa, paucula vera deprehendere, ſe­
ligere, cauſamque illorum adiicere?
an re­
fert vnde veritatem ipſam expiſceris?
an vt
dicebat Veſpaſianus Imperator, aurum ex
vrinæ vectigalibus collectum vrinam olet?
Ita ergo ( quod tamen à veritate maximè
alienum eſt) ſi ex Agyrtarum experimentis
pauca ſint adiecta, etiamſi vera ſint, pro im­
poſturis habenda ſunt?
Sed valeant hæc om­
nia, nec vllius ſint momenti: duo ſunt, quæ
omninò me præpediunt, ne poſſim, etiam ſi
velim, illi reſpondere, & quibus vale dicere
nequeam: alterum eſt, quòd occupatus ſim
nimis in rebus humano generi vtilioribus:
nec ſufficiat tempus, quod ab exercitatione
medendi ſupereſt his negociis, adeò vt &
hoc ipſum paucum quo ſcribo, cogar à cu­
randi officio non leui certè damno rei pecu­
niariæ ſubtrahere, quantò minùs vt ad reſ­
pondendum tam longæ neniæ ſuppetat?
Nunc enim tres libros Contradicentium,
qui duobus editis proximè ſuccedunt, per­
ficio, & quatuor libros de Vrinis nouam
prorſus inuentionem, atque innumeris expe­
rimentis comprobatam, rem ſanè qua nul­
lam aliam ſciam mortalium generi vtilio­
rem, per quam multa millia hominum, qui
ſecùs perituri forent, ſingulis annis ſerua­
buntur, magno medicorum gloriæ incre­
mento conſcribo, atque ſimul Hymnum
Deo finem hoc anno ſcribendo impoſiturus
his libris: quibus cùm nihil maius efficere
me potuiſſe fatear, nec maiore diligentia
aliud quicquam conſcripſiſſe, coronidem la­
boribus meis honeſtiſſimam impoſuiſſe ar­
bitror.
Vno enim eorum corporis ſalubrita­
ti, quantum vllo alio libro conſultum eſt:
altero animæ tranquillitati ac ſplendori, vt
nihil maius excogitare potuerim, cùm etiam
in vtroque non dubitem, & induſtria, &
diligentia, & rei tractandæ inuentione, &
quod omnium maximum eſt, numinis au­
xilio ac gratia me ipſum in omnium alio­
rum librorum, præterquam Artis paruæ
medendi compoſitione, quam etiam anno
præcedente perfeci, longo interuallo ſupe­
raſſe.
Nam neque quenquam vel mediocri­
ter expertum medicum futurum exiſtimo,
qui prælectis his libris intellectis, diligen­
terque conſideratis, non quaſi prodigioſas
prædictiones atque curas in ſingulis morbis
effecturus non ſit.
Nec quenquam adeò ma­
lum, & perfractæ vitæ mortalem, modò in
eo aliquid ratio humana poſſit, qui moribus
atque pietate optimis aut cuique veritatis
egregio amatori ſimillimus non euadat, at­
que adeò efficaci vi mutare hominum mo­
res poteſt, vt ne boni fiant, ſi qui ſtudent,
prorſus ab illius lectione abſtinere cogantur
Hæc ſunt commoda, quæ hoc labore, ſupre­
mo Deo dante, humano generi præſtiturus
ſum.
An igitur par eſt his relectis ad reſpon­
dendum longiſſimæ fabulæ, & maximè in­
tricatæ diſputationi me conferre?
accedit al­
terum, quòd ex hac tam longa, quam futuram
video contentione, nihil decorum nobis, aut
vtile humano generi ſucceſſurum ſpero.
Sed
vt apud Socratem, eia Xantippe, eia Socra­
tes dicentes, communiter fabulæ ſpectatores
nos irrideant: neque enim in hac ſua ῥαψωδίᾳ,
niſi tricæ ſophiſmata maledicta, iurgia calum-
niæ
inueniri poterunt, & tum legendo, tum
reſpondendo non ſolùm ego, ſed & lectores ipſi
tædio potiùs, quam voluptate afficiantur.
Quid
ergo cauſæ eſt, vt reſcribam?
nec enim in re
ipſa iuuamur, cum nullum ipſe in tam lon­
go opere experimentum adiiciat, quod erat
operis ipſius propoſitum, & id, de quo lo­
quutus ſum, cum ſucceſſurum aliquem, qui
hac tractatione aucturus eſſet, prædixi:
nec diſputatio ipſa voluptatem legentibus
ſit allatura, vt duorum commodorum, quæ
lectio præſtare ſolet, ſcilicet: Vt prodeſſe
velint, & delectare Poëtæ: nullum in hac
reſponſione ſubſecuturum videam.
Id etiam
tertio loco me à ſcribendo auertit: quod ſi
omnibus reſpondere voluero, nimis lon­
gum opus conficere nulli vſui futurum co­
gar: ſi aliquibus tantum exiſtimabunt in­
uidi, quæ prætermiſerim, ob id præter­
miſiſſe, quod reſpondere neſciam.
Et licet
exiſtimaturi ſint aliqui me victum, atque
certamini imparem?
ita ſit, malo aliquid
amittere, quàm ſpoliari.
Eſt euulgatus
liber ſuus, eſt noſter, lectores facilè iudi­
cium ferent.
Quid ſi me mortuo prodiiſſet
liber, vt credidit: nunquid torqueri debeo
nunc, ne aliàs in futurum id accidat?
aut que­
ri, quòd non perpetuus ſim, aut tueri

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index