Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (100) of 760 > >|
322100ARIST. DE COELO ræ, & cubi, & pyramides inſunt) præſertim ſi ſint in diui-
duæ magnitudines, uti dicunt:
nam ſi illa quidem urunt, illa
uerò non urunt, differentia eſt dicenda, ſed non ſic ſimplici-
ter dicẽdum eſt, uti dicunt.
Præterea ſi id quod uritur igni-
tur, ignis autẽ aut ſphæra, aut pyramis eſt, ea quæ cõburun
tur pyramidem fieri, aut ſphæram neceſſe eſt.
Incidere igi-
tur, atq;
diuidere, ſit accidens per rationem figuræ, pyrami-
dem uerò neceſſariò pyramides facere, uel ſphærã ſphæras,
à metis penitus egreditur rationis:
ſimileq́; eſt atq; ſi quiſ-
piam gladium in gladio, id, quod diuidit, diuidere cenſeat,
aut ſerram in ſerras.
Præterea ad diuidendũ ſolùm igni figu
ram reddere:
ridiculum eſſe uidetur: ignis enim congregare
magis, finesq́;
in unum redigere, quàm ſegregare uidetur:
ſegregat enim ea quæ non eiuſdem generis ſunt: congregat
autem ea, quæ ſub eodem genere collocantur.
Et congrega-
tio quidem per ſe eſt:
fines enim in unum cogere, atque uni-
re, ignis ipſius eſt.
Segregatio uerò per accidens: congre-
gans enim id, quod ſub eodem eſt genere, id quod alienũ eſt
excipit.
Quare aut ad utrunq; , aut potius ad congregandũ,
figuram igni reddere oportebat.
Inſuper cùm calidum, fri-
gidumq́;
potentia ſint contraria, reddere frigido figuram
aliquam impoßibile eſt, proptereà quòd reddere quidẽ con
trariam figuram oportet:
nibil autem contrarium eſt figu-
ræ.
Quapropter & omnes omittunt hoc: & tamen aut
omnia figuris, aut nibil definire oportebat.
Nonnulli autem
de potentia ipſius dicere conati, ſibijpſis contraria dicunt:

frigidum enim id inquiunt eſſe, quod magnarum partium
eſt, propterea quòd premit &
per meatus non tranſit. Pa-
tet igitur, et calidum id eſſe quod tranſit:
tale autem id erit:
quod partium ſubtilium eſt.
Quare fit ut paruitate,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index