Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
321
321
322
322
323
323
324
324
325
325
326
326
327
327
328
328
329
329
330
330
< >
page |< < of 1055 > >|
1primùm, deinde priuationes, quòd materia per ſe aliquid eſt: priuatio per ſe non eſt. eſt verò aut

ſubiecti beneficio in quo eſt; aut merito illius formæ quam ipſa ſignificat.
Et, ſi ea quæ ſunt ori­
gine poſteriora, ſolent eſſe perfectiora, ſunt verò talia, niſi eueniat, vt poſterius ex priore exiſtat,
velut epar ex corde; conſimile quoque iudicium faciemus de functionibus.
Itaque ſi in homine lo­
quela omnium tardiſsimè abſoluitur, niſi prodigium fuerit, quod de Crœſi filio teſtantur hiſto­
riæ, quem, cùm infans ageret in cunis, vocem rupiſſe ferunt; eam quoque perfectiſsimum naturæ
opus eſſe cenſebimus.
Vnde & illud in optatis. Sapere & fari vt poſsit quæ ſentiat. Quamobrem
Pindarus eum qui talis ſit, ne optaturum quidem ſe Deum eſſe teſtatum reliquit hiſce verſiculis.
F
a 4 Met.
T. 43.
G
H
A
a in Tim.
lib. 2.
B
b 5. Phyſ.
C
D
c 3. de Ani.
E
Ὑγιέντα δ' εἵτις ὄλβον ἄρδει.Ἐξαρκέων κτεάτ ἐστὶ,Καὶ εὐλογιαν πρθστιθεὶςΜἡ ματεὺσει θεὸς γενέσθαι.
Ὑγιέντα δ ἑίτις ὄλβον ἄσδει.Ἐξασκέων κτεάτ̓,Καὶ ̓λογιαν πζθσειθεὶςΜἡ ματ̀σει εὸς γενέσαι.
Hoc illud eſt, quo præſtamus vel maximè feris, quòd colloquimur inter nos, & quòd exprimere
dicendo ſenſa poſſumus.
Idcirco iurè mirabimur eum, vt quo vno homines maximè beſtiis prę­
ſtent, in hoc hominibus ipſis antecellat.
Videtur etiam, vt id obiter hoc loco recenſeam; riſus
in his muneribus eſſe reponendus: quandò item in Zoroaſtro riſus immaturus ab vtero, ſapien­
tiæ ſignum à veteribus fuerit habitus: quaſi natura virum illum ſapientiſsimum futurum, citius
quàm reliquos homines ad ſummum perduxerit.
Tametſi ea varietas actionum vndecunque
naſcatur, in homine ſolo maxima eſſe perſpicitur: quandò ſumma illius actio, vt exiſtat, & exer­

ceatur; multis egeat aliis actionibus atque inſtrumentis; ratio & intelligentia nimirum quæ tum
domum perfecta eſt, cùm cæteris per loquelam communicatur, atque illius pars vna potiſsima quę poſita
eſt in contemplatione, & ea quidem perfecta ſubſtantiæ ſeparatæ, quòd ad hanc vnam reliquæ
omnes inſtituuntur, ab illa vna tanquàm ab vltimo fine directæ, ob eamque.
rem varios conſecutæ
gradus, variiſque.
organis vſæ ſunt. Cæteræ, hac vna excepta, aut non eò præſtantiæ prouectę ſunt,
aut minore negocio bonum illud ſummum aſſequuntur.
Neque verò arbitror multitudinem fun­
ctionum ſimpliciter arguere perfectionem, vt de corpore cęleſti patet, in quo motus vnus exiſtit,
& vna ſimplex intelligentia, quod tamen homini anteponit Ariſtoteles.
a Sed de formis natura­

libus hîc agamus, illud opinantes in cęlo ſubſtantiam non exiſtere per formam, verùm eſſe actu
per ſe, & in eo ponentes actum, quia materia .i.
ſubiectum motus ſit actu, ac formam in eo latius ac­
cepta notione collocantes quàm vſu communi ſumi conſueuerit, cuius quinque proprietates af­
ferri ſolent.
Prima quidem quòd producitur ab agente naturali per actioneis corporeas, & per af­
fectioneis materiæ quæ circum ipſam fiunt: ex quo diſtinguitur ab artis forma & ab iis quæ ex
conſecutione gignuntur, qualia ſunt accidentia.
atque item ab iis quæ, cùm æterna ſint, ex alio pen­
dent, vt à Sole lux.
Altera verò producitur in materia, atque ita, vt cum ipſa copuletur intrinſecè;

ob id etiam per totum deducta ſit in animo carentibus, in perfectis ex parte conſtituat totum,
quo, præterquàm quòd ab artis forma ſeparatur; ab iis etiam diſiungitur quæ aſsiſtunt, & dicun­
tur formæ per aſſociationem, vel appropriationem, quales habentur beatæ mentes in cęlo: qua­
propter in materia quoque ponuntur: nec tamen ſunt formæ materiatæ: apparet enim earum
operatio in materia, ſic etiam rei ſenſilis, vel intelligendæ ſpecies à naturali forma ſegregatur.
Tertia, ſicut exoritur in materia, vel ponitur in ipſa; ita quoque indiſſolubiliter inhæret, vſque
adeò vt earum diſſolutio ſit formæ interitus.
ita differt à formis ſeparatis quæ per ſe conſiſtunt
nullo modo pendentes ex materia, & cùm ſint partes, à partibus quanti ſegregatur quæ per­
manent extra totum.
Quarta, quemadmodum eſt in materia, ſic quoque eius officia cum
materia communia ſunt: par enim progreſſus eſt functionis & eſſentiæ.
Mentes item beatæ
habent officium aliquod à materia ſeparatum: de noſtra dubitatur à Peripateticis.
Aliquæ præ­
tereà ſunt mathematicarum functiones quæ ſunt ſine materia; vt, quòd ſphæra tangat planum
in puncto.
Itaque in naturali functio non formæ, ſed aut forma, aut ex forma; neque mate­
riæ ſimpliciter, ſed in materia, & demum eius quod ex materia formaque.
conflatur. Poſtrema,
ſicut eſt in materia, & operatur in materia; ſic etiam per materiam definitur.
itaque à mathe­
matica forma ſeparatur, quæ, tametſi eſt in materia, & cum ipſa operatur, ſiquidem ſit termi­

nus corporis naturalis, attamen non definitur per materiam.
Aria igitur eſt natura cœleſtis;
veruntamen, vt eius functio ſit naturalis, atque illa quidem ſimplex, nempe conuerſio, quic­
quid vltra agit, vt appetere, vel Dei mouentis habere notionem, id eſt ſupra naturam; nec in­
tra cancellos phyſicè methodi continetur.
Verumenimuerò cùm imperfectorum perfectorum­
que
animo interſit, quòd illorum vnus ſit poteſtate & actu, horum vnus quidem actu, ſed po­
teſtate plures.
Vtrum'ne plures ſint horum actiones, quorum animi plures eſſe poſſunt,
quàm eorum, quibus eſt animus vnus?
plures ſanè illis aſsignare coguntur, qui plureis ani­
mas brutas, eaſque numero differentes in vno corpore permanere putant.
Sed certè ſi eas è di­
uerſo ordine accipiunt; animali perfecto, atque imperfecto nihil intererit, multoque plures
erunt in animali perfecto, quàm in imperfecto, quo item plures animi gradus inſunt in perfe­
cto, & iidem quoque adſunt, atque in imperfecto: ſi ſubiecto differentes, hoc item ab Ariſtotele

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index