Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
321 309
322 310
323 311
324 312
325 313
326 314
327 315
328 316
329 317
330 318
331 319
332 320
333 321
334 322
335 323
336 324
337 325
338 326
339 327
340 328
341 329
342 330
343 331
344 332
345 333
346 334
347
348
349
350
< >
page |< < (310) of 532 > >|
322310
IAM vero ſi detur duorum laterũ quorumlibet proportio, & vnum latus,
11Quãdo {pro}-
portio duo
rum laterũ
datur, & v-
nũlatus.
quodcũque illud ſit, ſumemus numeros proportionis notæ, ac ſi eſſent partes
alicuius menſurę, in quibus duo illa latera dentur;
atq; ex his, vt demonſtra-
uimus in hac propoſ.
angulos inueniemus, ac tertium latus in eiſdẽ partibus.
Deinde, ſi ſiat, vt numerus illius lateris, quod datum eſt, ad ipſum latus datũ,
ita numeri aliorum laterum ſigillatim ad aliud, reperientur alia latera in par-
tibus menſuræ, ſecundum quam illud alterum latus eſt datum.
Vt ſi propor-
tio AB, ad AC, ſit, vt 15.
ad 39. & latus BC, palm. 12. reperietur, ex demon-
ſtratis, angulus A, grad.
67. Min. 23. & angulus C, grad. 22. Min. 37. latus vero
BC, partium 36.
qualium AB, eſt 15. & AC, 39. Quare ſi fiat, vt latus BC,
inuentum partium 36.
ad idem BC, datum palm. 12. ita tam AB, partium 15.
quàm AC, partium 39.
ad aliud, inuenietur AB, palm. 5. & AC, palm. 13.
Datis ergo duobus lateribus trianguli rectanguli, duos angulos acutos effeci-
mus notos, &
c. Quod erat faciendum.
SCHOLIVM.
_ABSOLVTVS_ iam eſt rectangulorum triangulorum calculus, ſequitur de
triangulis non rectangulis.
Sed prius quædam ad hanc rem neceſſaria demonſtranda
ſunt, quorum nonnulla plurimum etiam triangulis ſphæricis conducent.
THEOR. 2. PROPOS. 4.
SI diameter circuli chordam quamlibet, eiusq́;
22Quam pro
portionem
habeãt duo
ſegmenta
cuiuſque
chordæ.
arcum ſecet in duas partes;
habebunt ſegmenta
chordæ eandem proportionem, quam ſinus ſeg-
mentorum arcus reſpondentium.
IN circulo ABCD, diameter AC, ſecet chordam BD, in E, eiuſq́ue ar-
cum BAD, in A, uel BCD, in C:
ducanturq́ue BF, DG, ad diametrum
AC, perpendiculares;
quarum BF, ſinus eſt arcus BA, uel BC: & DG, ſi-
170[Figure 170] nus arcus AD, uel CD.
Dico ita eſſe BE, ad ED,
ut BF, ad DG.
Quoniam enim in triangulis BE F,
DEG, anguli F, G, æquales ſunt, utpote recti:
Itẽ
3315. primi. anguli E, ad uerticem æquales;
æquiangula erunt
4432. primi. triangula BEF, DEG.
Quare erit, ut BE, ad BF,
554.ſexti. ita ED, ad DG:
Et permutando, ut BE, ad ED,
ita BF, ad DG.
Si ergo diameter circuli chordam
quamlibet, eiusq́;
arcum ſecet in duas partes, & c.
Quod erat demonſtrandum.
THEOR. 3. PROPOS. 5.
SI in circulo chorda cuiuſlibet arcus ad vnam
66Quã {pro}por
tionem ha
beat chor-
da circuli
partem producatur, conueniatq́;
cum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index