Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
321
321 (269)
322
322 (270)
323
323 (271)
324
324 (272)
325
325 (273)
326
326 (274)
327
327 (275)
328
328 (276)
329
329 (277)
330
330 (278)
< >
page |< < (271) of 389 > >|
323271SUPPLEMENTA. §. I. riæ ſimultaneum appulſum continet ad idem aliquod loci pun-
ctum, ſive compenetrationem.
Octavus autem pro materia ex-
cluditur, cum tota ſimul creata perpetuo duret tota, adeoque
ſemper idem momentum habeat commune.
Solus quintus caſus, quo plura materiæ puncta idem momentum temporis cum
diverſis punctis loci conjungant, non modo poſſibilis eſt, ſed
etiam neceſſarius pro omnibus materiæ punctis, coexiſtentibus
nimirum:
fieri enim non poteſt, ut ſeptimus, & octavus ex-
cludantur;
niſi continuo ob id ipſum includatur quintus ille, ut
conſideranti patebit facile.
Quamobrem in eo analogia deficit,
quod poſſint plura materiæ puncta conjungere diverſa puncta
ſpatii cum eodem momento temporis, qui eſt hic caſus quin-
tus, non autem poſſit idem punctum ſpatii, cum pluribus mo-
mentis temporis, qui eſt caſus tertius, quem defectum ne-
ceſſario inducit excluſio ſeptimi, &
octavi, quorum altero in-
cluſo, excludi poſſet hic quintus, ut ſi poſſent materiæ puncta,
quæ ſimul creata ſunt, nec pereunt, non coexiſtere, tum enim
idem momentum cum diverſis loci punctis nequaquam conjun-
geretur.
17. Ex illis 7 caſibus videntur omnino ſaltem 6 per Divinam
11Qui caſus ſint
poſſibiles per
Divinam O-
mnipotentiam:
uſus ſuperioris
theorematis in
Impenetrabili
tate.
Omnipotentiam poſſibiles, dempta nimirum virtuali illa mate-
riæ extenſione, de qua dubium eſſe poterit, quia deberet ſi-
mul exiſtere numerus abſolute infinitus punctorum illorum loci
realium, quod impoſſibile eſt;
ſi infinitum numero actu exi-
ſtens repugnat in modis ipſis.
Quoniam autem poſſunt omnia
exiſtere alia poſt alia puncta loci in quavis linea conſtituta, in
motu nimirum continuo, &
poſſunt itidem momenta omnia
temporis continui, alia itidem poſt alia in rei cujuſvis du-
ratione;
ambigi poterit, an poſſint & omnia ſimul ipſa loci
puncta, quam quæſtionem definire non auſim.
Illud unum mo-
neo, ſententiam hanc meam de ſpatii natura, &
continuitate
præcipuas omnes difficultates, quibus premuntur reliquæ peni-
2

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index