Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
321
321
322
322
323
323
324
324
325
325
326
326
327
327
328
328
329
329
330
330
< >
page |< < of 1055 > >|
1
non approbatur, in vnica prima ſede vniuerſas facultates animi collocante.
At plures eos eſ­
ſe fatetur Ariſtoteles; planè, ſed poteſtate tale eſſe vult animum vnum in vno indiuiduo ratus.
Itaque plures operationes, quae plures eſſe queant; actu tamen vna eſt, quæ eſt vnius animantis actu
cuius partes ex vna prima pendeant in illo toto, per ſe ipſas operentur, vbi à toto ſeiunctæ fue­
rint.
Nam ramus in toto ex eiuſdem radicibus alitur; à toto aſplantatus, aut auulſus alitur per
ſeipſum.
His igitur, aut totidem ferè modis actiones variari contingit.
F
a 2. Phyſ.
6. Eth. c. 7.
G
H
A
Vtrùm primus actus erumpat in ſecundum per ſui mutationem, an non. Cap. XXXV.
VERVM antequàm ad alia tranſeamus, ea dubitatio tollenda. Ecquid cauſſæ ſit, vt ab vna
eademque.
forma plures, atque illę quidem ſæpe contrariæ naſcantur actiones; in vno verò
ſubiecto paſsiones contrariæ nequeant ineſſe?
An quæ exiſtunt indiuiduè, ſiue actiones, ſeu
paſsiones ſint, & quæ virtute, non actu contraria ſunt; ea multa ineſſe in ſubiecto non eſt incon­
ueniens; quæ diuiduè recipiuntur, hæc actu vnà non conſiſtunt: nanque dum certo quodam actu
materies informatur, ex toto accipiens, alteri oppoſito locum dare non poteſt.
Hinc in medio
contrariorum colorum formæ, & contrariorum ſenſilium ſpecies in ſenſu communi, quòd ſine ma­
teria ſuſcipiantur; in lapide color albus, & niger haud quaquam.
Supereſt nunc illud inquiren­

dum de primo ſecundoque.
actu, an'ne primus aliqua in ſe ipſo accepta mutatione traducatur ad
ſecundum.
Quoniam verò primus actus, atque ſecundus in compoſito conſiſtunt, neque deducitur
primus ad ſecundum, niſi in compoſito: quo fit, vt compoſitum ex actu primo ad ſecundum pro­
moueri iure optimo dicatur, id quod quæritur de tranſitione primi in ſecundum transferatur con­
modius
ad ſubiectum quod eſt coniunctum è materia ſeu potentia prima, & actu primo quæ eſt
forma & habitus.
Vbi inter Græcos auctores Philoponum atque Simplicium interponendum erit
omnino iudicium noſtrum, quandoquidem hi contrarias ſententias profeſsi ſunt, exiſtimante Sim­
plicio mutationem, quin potius verum motum in ſubiecto fieri.
Philopono verò contrà, nulla
prorſus mutatione opus eſſe; quas diuerſas ſententias ob diuerſas cauſſas, ad quas ipſi ſeſe adiun­
xere, defendiſſe credimus.
Alter enim, vt mundum prorſus ingenitum cum Ariſtotele tueretur, is
autem ſic argumentabatur.
Si mundus habuiſſet initium, fore, vt primus motor, dum anteà ni­
hil egiſſet, poſteà verò mundum fabricatus eſſet, eſſet mutatus: ideoque.
mutationem ortui mundi
neceſſariò anteceſſuram, vt fidem illi argumento adhiberet: efficiens propriè cùm ex actu primo
transferretur in ſecundum, neceſſariò motum iri teſtatus eſt.
Philoponus autem, qui tota mente

(vti par erat) pietatem amplexatus, & mundi creationi patrocinatus eſt, defendere voluit: etiam­
ſi Deus è primo in ſecundum actum tranſiret, non ob id aliquam in ipſum cadere mutationem:
ob eamque.
cauſſam proſterni rationem Ariſtotelicam. Probabat aut inſtitutum ſuum ſimili quodam
Simplicius: nanque ædificator qui eſt actu primo, in ſecundum procedit, vbi ædificat actu, atqui
ædificare eſt hoc, aut illo modo iuxta canones artis agitari.
Ergo per argumentum à caſibus &
coniugatis, proceſſus ab actu primo in ſecundum, eſt omnino motus.
Negauit in eo mutationem
ineſſe Philoponus; eamque.
ſolùm interuenire, cùm è potentia prima tranſeat ſubiectum ad actum
primum.
Nam quod, inquit ipſe, mouetur ab aliquo, mouetur ab eo quod eſt tale, quale pote­
state eſt id quod mouetur.
hîc nihil eſt actu tale, à quo primum mouens in actum ſecundum dedu­
catur, aut etiam ædificator, vt in exemplo perſiſtamus.
Neque enim eſt alius ædificator, à quo hic, qui ædi­
ficat, è poteſtate traducatur ad actum, ſicuti prius, quàm fieret ædificator: nanque eo tempore anteceſ­
ſiſſe alium ædificatorem actu oportuit, à quo ædificator hic fieret, ſed per ſe ipſum ex ædificatore
tranſit ad ædificandum.
Quia verò nihil immutat ſe ipſum, ne ſit poteſtate ſimul & actu, neque
deprehendatur in repugnantia: reſtat ergo, vt id quod è ſecunda potentia tranſit ad actum ſecun­

dum, ſit prorſus immutabile.
Neutra tamen ex his ſententiis valde mihi arridet, ſi Peripateticè
ſim acturus.
Nanque aſſeuerare ædificatorem, quatenus ædificat, moueri, certè eſt in eo quod mouet,
quatenus mouet, ponere motum, ac facere idem ſecundum idem mouere ſimul àc moueri.
ita forè ſimul
actu & poteſtate, & in repugnantia, quod penitus ab Ariſtotele exploſum fuiſſe ſcimus.
Nam ſic
aditus intercluderetur philoſophis ad inueniendum quendam primum motorem qui eſſet prorſus
immobilis.
Cùm enim vtraque vis ſeſe tolleret in eodem ſubiecto, quid vetabit, quominus mouens, qua­
tenus tale, moueatur?
itaque cęlum per ſeipſum ſufficiet, nec alio motore opus erit. Idcirco in iis quę
ſeparata sunt à materia, philoſophi volunt, functioneis eſſe perpetuas, & eaſdem prorſus cum operante
ſubſtantia.
Nam ſi minus mouerentur per accidens, & non eſſent ſubſtantiæ ſimplices, ſed ex materia
concretę.
Niſi enim functiones perpetuę forent, aliqua mutatio, vel per ſe, vel p accidens deſideratetur, dum
ex ocio tranſirent in negocium, ac ſi functiones eædem cum ſubſtantia non eſsent, eiuſmodi non eſsent per aliquod
adiunctum: ita non eſsent ſimplices.
Neque etiam id equidem sentio, quod profeſſus eſt Philoponus ex sententia Pe­
ripateticorum
, quanuis Ariſtoteles eam ſuſpicionem purgauerit, dum paſsionem depulit ab eo, qui ædificat:
quippe quae vbi ſit primus actus, neque impediatur, ſemper operabitur, non operatur autem, quoniam
adeſt impedimentum.
tollendum igitur eſt impedimentum: idque ſi ſuſtuleris, iam quod anteà

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index