Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (310) of 795 > >|
324310DISSERTATIO
CAPUT QUINTUM.
De Tubis ubivis æque latis, ſed vario modo inflexis.
Sumſi Tubum, prius rectum, atque explorato ad quamnam alti-
tudinem Aquam perpendiculariter elevabat, ejus extremi-
tatem varios in ſlexus redegi, quos repreſentat fig.
8. Tab. XI.
immiſsâque iterum extremitate A aquæ, perpendicularem annota-
vi altitudinem, ad quam adſcendebat, hancque deprehendi æqualem
altitudini priori.
EXPERIMENTUM II.
Exploravi ad quam altitudinem Aquam elevaret alius Tubus re-
ctus, quo dein inſlexo in formam, qualem exhibet fig.
9. Tab. XI.
iterumque immiſsâ extremitate A Aquæ, hæc adſcendit ad ean-
dem perpendicularem altitudinem quam ante.
Corol. 1. Ergo vis Aquam in Tubos hos elevans eſt æqualis gra-
vitati altitudinis perpendicularis Aquæ Nunc enim major Aquæ quan-
titas adimplet Tubum inflexum, quam antea rectum:
ſed ma-
jor quantitas Aquæ non gravitat in cauſam quamcunque (ſive ſupe-
rius trahentem, vel prementem ſuperficiem reliquæ Aquæ,
nihil hucuſque de ea determino) cum ſuperfluum gravitatis ſuſtinea-
tur â parietibus Tuborum.
EXPERIMENTUM III.
Sumatur Tubus ABCDE. Tab. XI. fig. 10. cujus duo latera AB,
DE recta, quæ etiam ponantur horizonti parallelela:
altitudo CF
perpendicularis ſit minor ea, ad quam Aqua in Tubum eundem re-
ctum adſcendit:
extremitati E apponatur gutta Aquæ, rapietur Aqua in-
trorſum, adſcendet ſupra DC, deſcendet per BC, &
BA, uſque ad
alteram oram A, ubi quieſcet, nequaquam effluens.
Eſt hic Tubus inſtar Siphonis æqualium crurum, qui dum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index