Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
321
321 (99)
322
322 (100)
323
323 (101)
324
324 (102)
325
325 (103)
326
326 (104)
327
327 (105)
328
328 (106)
329
329 (107)
330
330 (108)
< >
page |< < (102) of 760 > >|
324102ARIST. DE COELO nobis de ipſis uidetur. Grauia leuiaq́; partim ſimpliciter,
partim ad aliud dicuntur.
Eorum enim, quæ põdus habent,
aliud leuius, aliud grauius dicimus eſſe:
ut æs, grauius dici-
mus ligno.
De his igitur, quæ abſolutè dicuntur, nihil à ue
teribus dictum eſt, ſed de hiſce quæ ad aliud dicuntur:
non
enim dicunt quid eſt ipſum graue, &
quid eſt ipſum leue:
ſed quid eſt ipſum grauius, & quid ipſum leuius in hiſce,
quæ pondus habent.
Id autem quod dicimus, magis dilu-
cidum hoc pacto fiet:
quædam enim à medio ſemper, quæ-
dam ad medium ſemper apta ſunt ferri.
Horum autem id
quidem, quòd à medio fertur, ſurſum:
id autem quod ad me-
dium fertur, deorſum dicimus ferri.
Abſurdum eſt enim in
cœlo nõ existimare aliquid ſuprà, aliquid infrà eſſe:
quem-
admodum quidam cenſent:
non enim eſſe aliud ſuperum, a-
liud inferum dicunt, ſi omni ex parte ſimile eſt, &
undique
quiſque gradiens aduerſis ipſe ſibi pedibus erit.
Nos autem
ipſum uniuerſi extremum, ſuprà dicemus:
quod quidem &
poſitione eſt ſuprà, &
ipſa natura primum. Cùm autem
ipſius cœli &
quid extremum, & medium ſit, patet & ſu-
prà eſſe, ac infrà:
quemadmodum & multi dicunt: uerùm
non ſatis.
Huius autem cauſa eſt, cœlum ipſos non omni ex
parte ſimile eſſe, ſed unum tantum, id hemiſphærium eſſe,
quod ſuprà nos eſt, putare.
Quòd ſi ſumpſerunt cœlum o-
mni ex parte tale, &
medium ad uniuerſum ſimiliter ſe ha-
bere:
illud quidem ſuperum, medium autem inferum eſſe di
cent.
Id igitur abſolutè dicimus leue. quod ſurſum, ad ex-
tremumq́;
fertur. Id graue quod ſimpliciter deorſum,
atque ad medium fertur.
Ad aliud autem leue, ac leuius
id eſſe dicimus, quod aliquo natura deorſum celerius fer-
tur utriſq;
pondus habentibus, æqualemq́; molem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index