Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1quod non negatur, feciſſe Deum Solem, & Lunam, ac
Stellas, vt Terram illuminent, ſintque inſigna, & tem­
pora; & non docet tamen Sidera ad hec ſolùm facta.
Alioquin enim inferretur, eſſe quidem factum Solem,
vt illuminet Terram, ſed non vt Lunam, aut Venerem,
quod Geneſis tacet: &, Lunam eſſe quidem factam, vt
Terram illuminet; ſed non vt (quod mox dictum eſt)
tenebras in ipſam inducat; nam & Geneſis id non dicit.
Vt prætereatur, ſi, quia Geneſis aliud non declarat, ni­
hil agitur aliud à Sideribus; non igitur Solem calefa­
cere, vrere, fouere, &c.
neque Lunam ſpeciale impe­
rium in res humidas exercere, in conchylia, animalium
medullas, & id genus ſimilia.
Non item ſuſpectam
reddi Verbi Incarnati œconomiam, veritatem Euan­
gelicam, totam ipſam fidem Chriſtianam; quoniam ea
perinde illibata conferuatur; quatenus nullæ aliæ na­
turæ rationales, & redemptionis, gratiæ, gloriæque ſu­
pernaturalis capaces vlla ratione colligi poſſunt exſi­
ſtere, præter homines in Terris degenteis; in quibus ſo­
lis incarnatus Dei Vnigenitus viſus eſt, & cum homi­
nibus conuerſatus.
Neque verò cæteros globos, ſi in
ipſis creaturæ quædam generantur, & corrumpuntur,
dici magis poſſe ab ijs habitari, quàm dicantur loca
Terræ deſerta à ſaxis, herbis, culicibus, cæteriſque id
genus rebus; neque proptereà dici poſſe incolas habere,
qui ſint homines, aut cum hominibus comparandi.
Nam ſupponere quidem, & docere Fidem ſacram, non
habitari Sidera ab aliis aut hominibus, aut naturis, quæ
pari modo vel ratiocinentur, vel participes ſint dono­
rum ſupernaturalium: at non ſupponere, nec docere,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index