Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Table of figures

< >
< >
page |< < (307) of 430 > >|
325307IN LIB. IX. ducitur, inferiorẽ quæ ſubducitur, maiora verò minora ue
parallelogramma ſint, non aliud intereſt, quam quod ma-
iora præſertim oblongiora, exactiorem euidentiorem
vſum exhibent, at tabellulæ maiores quam futura ſunt in
eis par allelogramma fruſtra at inutiliter fient, præter
margines tamen inferius ſuperius, qui obteguntur cana-
liculis per quos mobiles tabellæ diſcurrũt, at hos margi-
nes in immobili tabella maiuſculos eſſe oportet, vt intra
eas marginum partes quibus ea inferius ſuperius confi-
gitur, mobiles aliæ tabellæ ab omni impedimento liberæ
procurrant.
Nam ſinistror ſum aliæ, præter vltimá quæ
ad dextram locata est, marginem extra parallelogr ammi
latus nullũ habere poſſunt.
Si tamen vltima ſinistrorſum
ſi eadem at aliæ omnes dextrorſum margine nó omni-
no caruerint commodiorem vſum præſtabunt, tũ vt quum
maxime ſeductæ ſint, habeant tamen ſingulæ eos margi-
nes ſingulis proximis tabellis ſuppoſitos, quos dum mouẽ-
tur præeuntes conſequantur, tum vt in extremis tabellu-
lis, ea parte mar ginis extrarectanguli aream, aliquis ve-
luti vmbilicus eminens adhiberi poſſit, quo tabellæ in
vtr an partem aptius impelli queant, quanquam hoc non
minus apte fiet exiguis foraminibus in parallelogrammo-
rum areis extra dimetientem terebratis, in quæ pedis cir-
cini aut alterius rei acumen, quo vtrin ducantur, admit-
tere poſſint.
Erunt igitur parandæ tabellæ adinuicẽ æqua-
les præter immobilem quam dixi aliquanto longiorem eſ-
ſe oportere at iuxta rationem ſuperiorem quoquot eæ
fuerint collocandæ.
Et Meſolabo ad hunc modum consti-
tuto, eius vſum iam exponam.
Sint rectæ lineæ inter quas
oportet duo aut plura media constituere.
s. maior. t.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index