Clavius, Christoph, Geometria practica

Table of figures

< >
< >
page |< < (295) of 450 > >|
325295LIBER SEPTIMVS. puncta D, G, recta D G. Quoniam igitur circulus A B C, æqualis eſt 111. de Dimẽs.
circuli Ar-
chim.
DBG:
Eſt autem triangulum DBG, rectangulo D B E F, æquale; quod 216[Figure 216]22ſchol. 41.
primi.
trianguli dupla ſit baſis rectanguli;
(Id quod etiam ex demonſtratione antece-
dentis propoſ.
liquet, vbi oſtendimus, triangulum DEF, æquale eſſe rectangu-
lo DEHI:)
erit quoque circulus ABC, rectangulo DBEF, æqualis. Area ergo
cuiuslibet circuli æqualis eſt rectangulo, &
c. quod oſtendendum erat.
THEOR. 5. PROPOS. 5.
33Propriet{as}
quædam tri-
anguli rectan-
guli.
IN omnitriangulo rectangulo, ſi ab vno acutorum angulorum vtcun-
que ad latus oppoſitum linea recta ducatur, erit maior proportio hu-
ius lateris ad eius ſegmentum, quod prope angulum rectum exiſtit,
quam anguli acuti prædicti, ad eius partem dicto ſegmento lateris op-
poſitum.
Sit triangulum rectangulum ABC, cuius angulus C, ſitrectus; ducaturque
ab acuto angulo A, ad latus oppoſitum BC, recta AD, vt-
217[Figure 217] cunque;
Dico maiorem eſſe proportionem rectæ B C, ad
rectam CD, quam anguli BAC, ad angulum CAD.
4419. primi. niam enim recta AD, maior quidem eſt, quam A C; minor
verò, quam AB;
ſi centro A, interuallo autem A D, circu-
lus deſcribatur, ſecabit is rectam A C, protractam infra
punctum C, vtin E, at verò rectam AB, ſupra punctum B,
vtin F.
Et quia maior eſt proportio trianguli BAD, ad ſectorem FAD, quã tri-
anguli DAC, ad ſectorem DAE, (propterea quod ibi eſt proportio maioris in-
æqualitatis, hic autem minoris inæqualitatis) erit quoque permutando 5527. quinti. proportio trianguli BAD, ad triangulum D A C, quam ſectoris FAD, ad ſectorẽ
D A E.
Componendo igitur maior quoque erit proportio trianguli B A C, 6628. quinti. triangulum D A C, hoc eſt, rectæ BC, ad rectam CD, (habent enim triangula 771. ſexti. AC, DAC, eandem proportionem, quam baſes BC, CD.) quam ſectoris F A E,
ad ſectorẽ DAE, hoc eſt, quam anguli BAC, ad angulum CAD;
quod 88coroll. 33.
ſexti.
habeant proportionem ſectores, quam anguli.
Quo circa in omnitriangulo re-
ctangulo, &
c. quod demonſtrandum erat.
Hæc propoſitio vera quoque eſt in triangulo non rectangulo, dummodo
angulus C, maior ſit angulo A D C, vt patet;
quod tunc etiam A D, maior 9919. primi. quam AC, minor vero, quam AB, & c.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index