Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
321
321
322
322
323
323
324
324
325
325
326
326
327
327
328
328
329
329
330
330
< >
page |< < of 491 > >|
1tentia applicata in B, ita vt in puncto B producatur impetus eiuſdem
perfectionis, de quo ſuprà:
ſi mouetur motu circulari circa aliquod cen­
trum v. g. circa centrum H, & punctum B conficiat arcum BD æqua­
lem rectæ b I, vel BL quam æquali tempore B vel A antè percurrebant
motu recto;
certè totus cylindrus BH acquiret tantùm ſpatium BHD
motu circulari circa centrum H;
ſed motu recto acquiſiuit ſpatium re­
ctanguli BK, quod maius eſt, vt patet;
igitur motus circularis circa H
cylindri BH eſt ad rectum, vt ſector BHD ad rectangulum BK;
igitur
facilitas motus circularis eſt ad facilitatem motus recti præſentis, vt re­
ctangulum BK ad ſectorem BHD;
quænam verò ſit hæc proportio pa­
tet ex Cyclometria, ſuppoſitâ ratione Archimedis periphæriæ ad diame­
trum;
igitur cum cylindrus impulſus in B faciliùs moueri poſſit motu
circulari, quàm recto, vt conſtat ex dictis;
& cùm eo motu moueatur,
quo faciliùs moueri poteſt;
modò poſſit ad illum determinari, non mirum
eſt ſi eo moueatur, & minor impetus producatur in eodem cylindro
BH; debet autem eſſe aliquod centrum huius motus, quod determina­
bimus paulò pòſt, poſtquam breuiter exilem quamdam objectionem de
impetu refutauerimus.
Itaque obiiciunt aliqui, impetum non produci ad extra ab impetu;
quia ſcilicet impetus habet iam effectum ſcilicet motum;
igitur aliud
munus non eſt illi imponendum;
igitur non producit alium effectum;
igitur non eſt cauſa impetus.
Reſpondeo primò, calor eſt cauſa rarefactionis; igitur non producit
alium calorem, quia habet iam vnum effectum; ſi tuum argumentum
concludit, meum quoque concludet.
Reſpondeo ſecundò, anima produ­
cit viſionem, ergo auditionem producere non poteſt, cùm iam habeat
vnum effectum:
Dices, eandem cauſam poſſe habere plures effectus; cur
igitur negas de impetu?
Reſpondeo tertiò directè, motum eſſe effectum impetus ad intra, quem
præſtat in ſuo ſubjecto;
igitur eſt effectus formalis ſecundarius; nec
alius eſſe poteſt, vt lib.1. demonſtrauimus;
at verò impetus eſt effectus
alterius impetus ad extra;
igitur impetus eſt cauſa efficiens impetus, id­
que ad extra & cauſa formalis, vel exigitiua motus ad intra;
ſicut calor
eſt cauſa formalis, vel exigitiua rarefactionis ad intra, cauſa verò effi­
ciens alterius caloris ad extra;
& verò nullo argumento probabis calo­
rem à calore produci, quo ego non probem impetum ab impetu produ­
ci;
igitur impetus eſt cauſa alterius impetus; quia phyſicè loquendo il­
lud vocamus cauſam, ex cuius applicatione ſequitur neceſſariò effectus;

atqui applicato corpore ſolo ſine impetu nullus impetus producitur ad
extra, vt patet;
applicato verò cum impetu, producitur ſtatim alius im­
petus;
igitur ipſe impetus eſt cauſa: nec dicas requiri, vt conditionem;
quia primò, nullum eſſet munus huius conditionis; nec enim applica­
ret cauſam ſubjecto, nec remoueret vllum impedimentum.
Secundò di­
cam ſimiliter calorem eſſe conditionem.
Tertiò, dicerem etiam eſſe con­
ditionem ad motum.
Quartò, quis dicat corpus graue producere impe-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index