Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (314) of 672 > >|
326314Diſſertatio Vndecima matutino rore turgidum, nostris Europæis gratiſſimum, & in deli-
aijs eſſe ſolet.
Maur. Sicut aliqui ſunt liquores, qui vetuſtate coaceſcunt auo-
lantibus maximâ ex parte Spiritibus, nec paucis ſulphureis parti-
culis, adeò vt diſſolutâ compage ſales confluentes dominentur,
&
rerum potiantur; ita quandiu immaturi ſunt fructus, peracer-
bi ſunt guſtui, eorumque ſuccus acidus, quemadmodum om-
phacium, quia ſalinæ particulæ licèt humore imbuantur, nondum
diſiunguntur interiectis ſpiritibus, atque ſulphureis particulis,
quibus cum vniantur, atque eo vinculo coërceantur, ne tam acri-
ter atque turmatim linguam ac palatum feriant.
Accedente verò
Solis calore, qui particularum agitationem atque commiſtionem
adiuuet, ac ſubminiſtratis à radice paulatim ſpiritibus alijſque
fulphureis particulis, ita aliæ alijs admiſcentur, &
copulantur,
vt omnes temperationem acquirant, &
ſalium vis infracta mite-
ſcat, atque adeò fructus ad maturitatem adductus ſaporis ſuaui-
tate guſtatum blandè commoueat.
Hinc ſatis conſtare videtur,
cur oleum illud eXimmaturâglande, ſeu caſtaneâ adnatâ pomis
Acaiu deſumptum vim cauſticam obtineat, atnon item, ſi illa
maturuerit;
eadem enim eſt & mutati ſaporis, & imminutæ fa-
cultatis cauſticæ cauſa:
Mitigatur ſcilicet ſalis acerbitas facto alia-
rum particularum additamento;
quandoquidem in poros faciliùs
penetrat ſimplex ſal, quàm ſi cum alijs particulis vniatur;
quem-
admodum per anguſtum foramen faciliùs ſe inſinuat latrunculus
nudus, quàm multâ veſte indutus.
Dand. An non aliquando obſeruâſtis æſtate dulcia vina coace-
ſcere multo faciliùs, quàm auſtera?
quia ſcilicet auſtera plus ha-
bere videntur ſalis fixi, dulcia verò, vtpote ſubpinguia, plus ſul-
phuris:
nam & dulcibus (quia ſal cum ſulphure à calore vitali
quandam quaſi aduſtionem patitur) bilem augeri communis opi-
nio fert;
ſiquidem dulcia à ſuauitate degenerant, ſi nimis co-
quantur, &
amara fiunt. Cum igitur æſtiuus calor particulas vi-
ni validiùs agitet, faciliùs ſulphureas eius particulas atque Spiri-
tus excitat ad auolandum, &
ſalinæ particulæ confluentes exal-
tantur.
Dulcia autem ſulphure abundare, quod ſali addatur, ex-
perimento ſatis obuio conſtat:
Nam qui per fiſtulam ori admotam
Tabaci fumum excipiunt, ſi Vitriolum præguſtârint, non iam
auſterum ſaporem à ſalinis Vitrioli particulis linguæ &
palato

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index