Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 403 > >|
1putat, & in quibus digreditur, quæ tam mul­
ta ſunt, omittam Similiter quæ pauci ſunt
momenti, quæque alieno nomine ſcripta
ſunt, nec a me vel iudicio, vel ratione com­
probata, illa enim ad autorem pertinent, &
cuique inter eos liberum erit iudicium fa­
cere: & quæ ab illo non conſtanter oppu­
gnantur ( quorſum enim in tanta temporis
anguſtia nouos hoſtes adiungere) prætermit­
tam.
Itaque his omnibus & iure meritò re­
lictis, quæ vel ad me non ſpectant, vel ad
rem tractatam, vel ſimili exemplo iam ſe­
mel confutata ſunt, vel quæ alieni ſunt fo­
ri, vel vt quibus redarguendis plus eſſet ſum­
ptus, quàm vtilitatis lectori, tantam farra­
ginem rerum & verborum, paucis paginis
ſic bene comprehenſurum ſpero, vt nihil
penitus, in quo ſuſpicio erroris etiam apud
illum, ſi paulò conſultius ( non vt libros
antea ipſos velut mus ſuper farinam ) rima­
ri velit, relinquatur.
Sic igitur incipie­
mus.
1 Hac in parte neſcio quid magis demi­
rer, an ſtuporem, an liuorem, an ineptiam
deducit me ad Subtilitatis interpretationem
ex Cicerone, cùm ego non de verbo li­
brum faciam, ſed de ſignificato, quòd ego
ex primo hoc nomine tanquam proximiore
huic multò qam ſua intelligibilitas, qua ho­
mo Latiniſſimus, ac Ciceronianus pro in­
telligentia vtitur.
Et tamen in peculiari
verbo licet, & facilè eſt circumſcribere, ſen­
ſum illum in ſubiecto totius artis non licet:
propterea declaraui quid intelligi vellem,
ſatis gnarus conceptui meo deeſſe exquiſi­
tiſſimum nomen: an ergo decebat me totam
vnam tractationem mutare propter vnius
verbi interpretationem Ciceronianam, &
accommodare me dictioni?
an potius dictio­
nem ſignificato tantus ſapiens viderit?
Et­
enim parum videtur hic aſſuetus lectioni
Galeni, qui toties clamitat non debere nos
de verbis litigare, modò de re conſtet.
Et
ſuus Petrus Mantuanus, cuius ſe diſcipu­
lum gloriatur, nonne in ſcriptis reliquit,
optare ſe vt vna eſſet tantùm lingua mater­
na, & vt omnia vno verbo poſſent expli­
cari.
At hic vult res, & conceptus etiam
in ſubiecto totius libri ſeruire nominibus.
Et vt ob inopiam nominis cogamur totam
tractationem mutare ac confundere, vel ab
ea penitùs abſtinere.
Ob hoc igitur tantam
rhapſodiam congerit.
Vtrum autem ſubtili­
tati ſic intellectæ vnus conceptus reſpon­
deat?
dico quòd ſic, nec eſt purè homony­
mum, ſed potius paronymum, velut ens,
de quo conſtat eſſe ſcientiam ſupernatura­
lem.
Sed hæc longiuſculè, vt intelligant ho­
mines, & qualitatem ingenij illius, & fun­
damenta quibus innititur.
In poſterum ita
conſulam breuitati, vt tamen apud eum,
qui talia curat, nihil deſit, modò in eo non
deſideretur diligentia, quam exhibere de­
bet quicumque tam cupidus eſt huius expe­
rientiæ.
2 De ordine ſum ſecutus Genium ſiue
ſomnium, atque is optimus eſt, vt in ſecun­
da editione docuimus.
Criminari autem
ordinem cuique licet, nec expoſitoribus,
Ariſtotelis vllus communiter placuit.
Hic
campus eſt, qui ſibi placet, quoniam in eo
optimè ſe poteſt exercere: at ſi facilitatem
doctrinæ exigimus, nullus eſt aptior.
Demiror quòd nolit à nobis notiſſimis
inchoare, ſed vbi diſpar ratio non ſit, &
vbi paruum diſcrimen notionis à prioribus:
itaque ab elementis non miſtis.
Species pu­
tat eſſe mentis notiones, cùm ſint ea quæ
falsò nobis apparent: imagines quas bar­
bari imaginationes, ita in ipſa Latini no­
minis interpretatione decipitur vir, qui ni­
hil aliud profitetur, exinde tot commenta
molitur.
Deum eſſe cauſam, vt formam, fatentur:
mundum efficere plurimi negant, quoniam
ſemper efficeret.
Sed hæc in libris de Ar­
canis æternitatis, quæ hîc non dicun­
tur.
Sed homo acutus etiam proœmia in­
ſectatur.
4 Simili lapſu, ſed longè fœdiore prola­
bitur, dum intelligit finiri materiam, id eſt,
interire rurſus ( vacuo aucto ) cùm exiſti­
met illud eſſe debere, cùm non intelligat
Geometram ſupponere latus minori angulo
ſuppoſitum eſſe æquale, aut maius ſuppoſi­
to maiori: atque ita ex hoc deducit ad id,
vt fateamur partem toto eſſe maiorem: ſic
& nos.
Syllogiſmus igitur poſtquam illum
docere planè vt puerum cogor, ſic conſtat:
Si vacuum eſt, augeri conſtat in immen­
ſum: igitur materia, quæ æterna eſt, finiri
etiam poteſt.
Conſequentia ſecunda eſt cla­
ra, nam vbi vacuum eſt, materia eſſe non
poteſt: ſi igitur quod ſequitur, impoſſi­
bile eſt, igitur & aſſumptum quod eſt, Va­
cuum eſt: at dices, non ſtatim ſequitur, Va­
cuum eſt, igitur in immenſum poteſt auge­
ri: nam homines ſunt, nec tamen augentur
in immenſum, & aër, & alia: hoc erat, cir­
ca quòd iuſtus dubitare poterat.
Sed eſt al­
tius vt video, quàm vt ipſe, etiamſi vellet
(nam plura contradicendi ſtudio, & accu­
ſandi etiam, facilia non aſſequitur ( intelli­
gere, vel deducere poſſet.
Sic autem ſe ha­
bet: Si vacuum admittatur, cùm nullum ha­
beat contrarium, nihil repugnat totum lo­
cum ſublunarem illud occupare, quia repu­
gnantiam non continet in ſe, ergo æterni­
tas materiæ non eſſet neceſſaria, ſed fortui­
ta, quod eſſe non poteſt.
Nec propter hoc
dico, quòd vacuum poſſit occupare conca­
uum lunæ: hoc enim aliud longè eſt ab eo,
quòd materia non ſit neceſſaria, quia vacuo
nihil repugnat vt augeatur in immenſum.
Ita non æternitas materiæ, ſed neceſſitas
illius tollitur.
Sed tamen hac ſublata, etiam
tollitur æternitas ipſa: quia ( vt dixi ) omne
æternum eſt neceſſarium.
In illis ergo paucis
verbis continebantur tria enthymemata, &
ideò poteſtate tres ſyllogiſmi concludentes
propoſitum.
Sed hæc (vt dici ſolet) non ſunt
pro dentibus ſuis.
Et huiuſmodi eſt totum
opus hoc de Subtilitate, & libri de Varieta­
te rerum: ideò conſultiùs feciſſet, ſi ab hac
prouincia abſtinuiſſet, nec ſemetipſum de­
turpaſſet: ſufficiat autem, lectores ſemel de
hoc admonuiſſe.
6 Vellicat formam: at ſi dico, homo ad omnia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index