Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1nihil in ipſis eſſe ortui, interituique obnoxium; & ne
maculas quidem in Sole naſci, ac perire; non in cælo
reliquo Cometas, atque nouas Stellas.
Nec porrò
ſacrum ipſum Textum, cùm dicit Solem, & cætera Si­
dera facta, vt Terram illuminent, negare prop tereà,
quin ipſa aliude ſint in ſeipſis, ac præter lucem aliquid;
& id genus alia, quæ tamen non dicit, vt nec cætera,
quæ noſſe nihil intereſt ad ſupernaturalem ſalutem.
Scilicet præclarè ſanctus ille Doctor, Breuiter, inquit,
dicendum eſt, hoc ſciſſe Authores noſtros, quod veritas habet:
ſed Spiritum Dei, qui per ipſos loquebatur, noluiſſe iſta docere
bomines, nulli ad ſalutem profutura.
Eiuſmodi ſunt, alia­
que affinia, quæ prædixi vereri me, ne illi fuerint reſ­
ponſuri.
XXXI. Subiicis, Vides igitur, quàm iſta periculosè in
publicum diuulgentur, & à viris præſertim, qui ſua authori­
tate fidem facere videantur; & quàm non immeritò iam inde
à Copernici tempore Eccleſia ſemper huic ſe errori oppoſue­
rit: eumque etiam nouißimè non Cardinales tantum aliqui, vt
ais, ſed ſupremum Eccleſiæ caput Pontificio decreto in Galileo
damnauerit, & vt ne in posterùm verbo, aut ſcripto docere­
tur, ſanctißimè prohibuerit.
Heic non repeto, quod illi
tuebuntur, non ſequi ex ea, quam diuulgant, ſententia
id, quod tu times, periculum.
Tria potiùs dico. Vnum,
me ab illis non ſtare, vel ex eo ſolo, quòd dicis eorum
opinionem haberi Eccleſiæ ſuſpectam.
Videlicet ego
Eccleſiæ alumnus, ita me totum ipſi deuoueo, vt quic­
quid illa improbat, ipſe anathema conclamem.
Alte­
rum, fuiſſe me in ea verſatum ignorantia, vt neſcie­
rim hanc opinionem ab vſque Copernici tempore

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index