Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1

Cap. 7. de
natura flui­
ditatis.

In lib.
de p.

Cap. 7. dę
natura flui­
ditatis.
PROP. CLI.
Maior, & velocior aquæ commotio, quæ in ſalium diſſolu­
tione obſeruatur, non pendet ab intrinſece, & natura­
li motu aquæ, ſed à ſimplici eius gra­
uitate.
COgitemus poſtea ſalem eſſe glebam ab aqua diſ­
ſolubilem, qui conſtat ex ſuis minimis parti­
culis figuratis non vndequaque ſe tangentibus, con­
nexiſque, & proindè ſalis gleba habet innumeros
porulos, & canaliculos interſperſos, qui vt plurimum
non replentur, nec occupantur ab aere, cùm ſint val­
dè exigui anguſtique, ſed aut à materia valdè tenui,
vel potiùs vacui omninò ſunt.
Conſtat aliundè, quod
aqua facillimè ſali vnitur, connectitur, eiuſque po­
roſitates penetrat, contra, ac in pumice, ligno, & alijs
corporibus contingit, in quibus madefactio, & a­
quæ penetratio non fit, niſi longo tempore, & diffi­
cilè (ſiuè hoc pendeat ab aere contento in horum̨
poroſitatibus, ſiuè ab incongruentia pororum.) Ex
hac, inquam, maxima facilitate, qua aqua ſalibus in­
ſinuatur, licet inferre, quòd motu velociori accurrat
ad occupanda illa ſalium foraminula, & ideò maio­
ri, & vehementiori impetu diſſoluat ſe paretque par­
ticulas ſalium, eaſque vehementius quoque impellat
vnà cum reliqua ambiente aqua, quæ ne dum conſe­
quutiuo motu celeriùs agitatur, ſed etiam ab aſcenſu
leuiorum particularum, quæ in porulis ſalium conti-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index