Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (104) of 760 > >|
326104ARIST. DE COELO uius eſſe, id uerò quo habet plura grauius eſſe dicãt: aërem
autẽ, et ignem, ac aquam ex eiſdem aſſerant triangulis eſſe,
ſed paucitate, multitudineq́;
differre, quapropter aliud ipſo
rum leuius, aliud grauius eſſe, aliqua ſanè multitudo aëris
erit, quæ grauior erit aqua.
At totum contrarium accidit:
ſemper enim maior aër, magis ſurſum fertur: & omnino
pars quæuis aëris ſurſum ex aqua fertur.
Quidã igitur ita
de graui, leuiq́;
definierunt. Quibuſdam autem non ſatis ui-
ſum eſt hoc pacto diuidere, ſed quamuis ætate uetustiores
eſſent, dehiſce tamẽ quæ nunc ſunt dicta, modo magis nouo
intellexerunt.
Nonnulla nanq; corpora mole quidem mino-
ra, ſed grauiora eſſe uidentur.
Patet igitur non ſatis eſſe, ex
æqualibus ipſis primis ea quæ ſunt ponderis æqualis, dice-
re cõstare:
eſſent enim æqualia mole. Maius autem ipſorũ,
grauius eſſe, abſurdũ quidẽ exhiſce dicere, qui prima ipſa,
ac indiuidua, ex quibus ea corporum constant, quæ pondus
habent, plana inquiunt eſſe:
ij autẽ, qui ſolida eſſe dicũt, ma
gis dicere poſſunt.
Compoſitorũuerò quoniam ſingula nõ
hoc modo ſeſe habere uidentur, ſed multa grauiora minora
mole eſſe uidemus, quemadmodũ æs, lana:
aliam quidã cau-
ſam &
putant eſſe, & aiunt. Vacuum enim comprehenſum
leuare corpora dicunt, &
interdum maiora facere leuiora,
cùm plus habeant, ut inquiunt, uacui:
propterea & molem
habere maiorem ex æqualibus ſolidis perſæpe, aut exmino-
ribus cõpoſita, dicunt.
Et omnino, cuilibet leuiori plus in-
eſſe uacui, cauſam aiunt eſſe.
Dicunt igitur hoc modo de
ipſis.
Sed addant neceſſe eſt, qui hoc pacto definiunt, ſi ſit
quippiam leuius, non ſolùm uacui plus, ſed &
ſolidi minus
habere.
Si enim talem rationẽ excedet, leuius ſanè nõ erit: ob
id enim ipſum &
ignem in quiunt leuißimũ eſſe, quia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index