Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (315) of 672 > >|
327315De Aquis Fortibus. preſſum experiuntur, ſed planè dulceſcentem ac melleum; ſiqui-
dem in Tabaci exarſione ſeparantur Spiritus, &
particulæ ſulphu-
reæ, quæ cum fumo in os attractæ, &
ſalinis particulis additæ ef-
ficiunt, vt iam non acriter feriant guſtatûs organum, ſed leni af-
frictu illud titillent, ac voluptatis ſenſum excirent.
Hinc non
immeritò melli &
ſaccharo naturam ſulphureo-ſalinam tribuimus,
cum illa non ſolùm grauia ſint, ſed &
multum caloris contineant,
vt ex ſingulorum reſolutione conſtare poteſt:
Si enim mel, aut
ſaccharum, alembico committamus, primùm roris in morem
guttulæ adhærentes manabunt in liquorem inſipidum, vtpote
phlegma;
deinde in ſtirias coacti ſpiritus defluent, qui valdè acres
&
cauſtici deprehendentur: demum reſidua erit in Capite mortue
poſt deſtillationem terra inſipida vna cum Sale ſixo cauſtico.
Ex
qua particularum diſſolutione apparet cum Spiritibus attolli, ma-
ximâ ſaltem ex parte, particulas ſulphureas, quæ vim vrendi ob-
tinent, ijſque à ſale ſeparatis perire dulcedinem.
Illud verò præ-
ter multorum opinionem accidit, quod ſuccus, qui ex arundini-
bus in fruſta conciſis trapeto exprimitur ad conficiendum ſaccha-
rum, ad viginti quatuor horas dumtaxat dur at, moxque ace ſcit,
&
ad conficiendum ſacch arum prorſus fit inidoneus, vt loquitur
Guilielm.
Piſo de Medic. Braſil. lib. 4. cap. 1. pag. 51. ; Et Georg.
Marcgrau. lib. 2. cap. 6. ait, Latex ſacchareus ne vnam quidem
diem durare poteſt, quin aceſcat:
ideò continuâ operâ & expreſſio,
&
coctio eius fit, cum ex acido ſucco nullum ſaccharum fieri poſſit:
&
ſi biduum ſaltem aßeruetur, in acetum acerrimum degenerat.
Succum illum expreſſum dulcem eſſe manifeſtum eſt cuicunque,
qui arundinum ex Siciliâ aliquando ad nos delatarum, detracto
cortice, medullam dentibus premat:
Cum verò tam facilè ace-
ſcat, ſi vel vnam diem fœculentus permaneat, neque craſſiores
quædam partes coctione ſeparentur, ſuſpicor perturbatam quan-
dam fermentationem fieri, vi cuius ſulphureæ particulæ, atque
ſpiritus in auras abeant, &
ſalinis particulis dominatum relin-
quant.
Coquitur autem primùm ſuccus ille in ingentibus ahenis
igne vehementi, atque affuſo forti lixiuio ſeparantur craſſiores il-
læ &
inutiles partes, non abſimili ratione, ac cum feruenti lacti
affunditur ſerum acidum, &
caſeoſæ partes ſeiunguntur à ſero: Sa-
les ſcilicet alkali ipſius lixiuij apprehendunt ſulphureas illas parti-
culas abundantes, quæ fermentationem incitabant, &
à

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index