Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (275) of 389 > >|
327275SUPPLEMENTA, §. II.& ipſa, & noſtri ſenſus, quam nos non ſentiremus, & ad prio-
rem reſtituta locum ad priori æqualem, vel ſimilem ſtatum
rediret.
Exigua tamen aliqua mutatio habetur omnino idcir-
co, quod vires, quæ illa materiæ puncta inter ſe nectunt,
mutata poſitione ad omnia reliquarum Mundi partium pun-
cta, non nihil immutantur.
Idem autem & in communi
ſententia accidit.
Nullum enim corpus ſpatiolis vacat interje-
ctis, &
omnis penitus compreſſionis, ac dilatationis eſt in-
capax, quæ quidem dilatatio, &
compreſſio ſaltem exigua
in omni translatione omnino habetur.
Nos tamen menſuram
illam pro eadem habemus, cum, ut monui, nullam mutatio-
nem ſentiamus.
22. Ex his omnibus conſequitur, nos abſolutas diſtantias nec
11Concluſio: diſ-
crimen vulgi a
Philoſophis in
judicando.
immediate cognoſcere omnino poſſe, nec per terminum com-
munem inter ſe comparare, ſed æſtimare magnitudines ab ideis,
per quas eas cognoſcimus, &
menſuras habere pro communi-
bus terminis, in quibus nullam mutationem factam eſſe vul-
gus cenſet.
Philoſophi autem mutationem quidem debent
agnoſcere, ſed cum nullam violatæ notabili mutatione æqua-
litatis cauſam agnoſcant, mutationem ipſam pro æqualiter fa-
cta habent.
23. Porro licet, ubi puncta materiæ locum mutant, ut in
22Licet transla-
ta decempeda,
mutentur mo-
di, qui inter-
valli relatio-
nem conſtitu-
unt; tamen in-
tervalla æqua-
lia haberi pro
eodem ex cau-
ſis.
decempeda translata, mutetur revera diſtantia, mutatis iis mo-
dis realibus, quæ ipſam conſtituunt;
tamen ſi mutatio ita fiat,
ut poſterior illa diſtantia æqualis prorſus priori ſit, ipſam ap-
pellabimus eandem, &
nihil mutatam ita, ut eorundem termi-
norum æquales diſtantiæ dicantur diſtantia eadem, &
magni-
tudo dicatur eadem, quæ per eas æquales diſtantias definitur,
ut itidem ejuſdem directionis nomine intelligantur binæ etiam
directiones parallelæ;
nec mutari diſtantiam, vel directionem
dicemus in ſequentibus, niſi diſtantiæ magnitudo, vel paralle-
liſmus mutetur.
24. Quæ de ſpatii menſura diximus, haud difficulter ad
33Eadem ad tem-
pus transferen-
da, ſed in eo
etiam vulgo no-
tum eſſe, inter-
vallum tempo-
rarium non poſ-
ſe transferri i-
dem pro com-
paratione duo-
rum: errari ab
eo circa ſpa-
tium.
tempus transferentur, in quo itidem nullam habemus certam,
&
conſtantem menſuram. Deſumimus a motu illam, quam
poſſumus, ſed nullum habemus motum prorſus æquabilem.
Multa, quæ huc pertinent, & quæ ad idearum ipſarum natu-
ram, &
ſucceſſionem ſpectant, diximus in notis. Unum hic
addo, in menſura temporis, ne vulgus quidem cenſere ab uno
tempore ad aliud tempus eandem temporis menſuram trans-
ferri.
Videt aliam eſſe, ſed æqualem ſupponit ob motum
ſuppoſitum æqualem.
In menſura locali æque in mea ſenten-
tia, ac in menſura temporaria impoſſibile eſt certam longitu-
dinem, ut certam durationem e ſua ſede abducere in alterius
ſedem, ut binorum comparatio habeatur per tertium.
Utro-
bique alia longitudo, ut alia duratio ſubſtituitur, quæ prio-
ri illi æqualis cenſetur, nimirum nova realia punctorum
ejusdem decempedæ loca novam diſtantiam conſtituentia,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index