Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1paratus eſt nonne intelligitur indefinita, vt
Dialectici volunt, non ſolum pro pluribus, ſed
etiam vtili?
Tofus non generatur vera gene­
ratione, quæ eſt viuentium ſolum, ſed coa­
gmentatur: generari tamen verbo vtimur,
quod vulgaris ſignificatio ad id extendatur.
Non erunt tria principia, imò ad genera­
tionem concurrit materia, vt ſubiectum,
forma generantis ad præparationem, anima
autem ſeipſam exhibendo efficit.
Quæ verò
diſputat contra animam mundi, perlegas
eorum reſponſiones in libris de Arcanis
æternitatis, quia eſt res prolixa, & quæ pe­
culiari indiget opere: & non vt ab ipſo
obiter tractatur, cùm non ſolùm Philoſo­
phiæ naturalis principia, ſed & diuinæ non
parua pars, & eorum, quæ ſenſibus ſubia­
cent, ratio pendeat.
Pariter & alia eiuſdem
exercitationis ad eandem doctrinam perti­
nent.
Ob idque ſuperſedeo hîc, niſi quod
admonere illum volo eius, quod adeò fir­
miter negat, ſcilicet animam eſſe in corde
ſolùm, cùm id dicat Philoſophus, in libro
de Iuuentute & Senectute in initio: Επεὶ
δὲ π̔ρὶ ψυχοῡς ἐν ἑτέροις διώρισαι, καὶ δούλον ὅτε
οὐκ ὄιονται εἶναι σω̄μα τὴν οὐσίαν ἀυτοῡς, ἀλλ̓ ὅμως
ὅτιγε ἔντινι τοῡ σώματος ὑπάρχει χορίῳ φανε­
ρόν.
Interpretetur modò vt velit, nun­
quam obtinebit, quin illud apertè velit
Ariſtoteles, vt anima ſit in aliqua parte
corporis.
Id etiam oſtendimus in libris de
Rerum varietate, atque alio modo etiam
euidentius demonſtrari poteſt.
7 Mouet anima mundi principium in­
ternum, vt ab aliis quæ extrinſecùs ſunt,
non vt pars moti.
8 Motu raritatis, quæ via eſt ad corru­
ptionem: aliqua enim eſt, quæ non corrum­
pit, & tamen natura eam refugit, quòd
via fit ad corruptionem.
Motus à raritatis
cauſa, tardus ſemper eſt.
Inter tabulas aut
perpetuò eſt aër, vel ſi non eſt, non fit mo­
tus, ſed impeditur, quia deeſt.
Et id ipſe in­
frà affirmat, quaſi nos irridens, qui nega­
mus non eſſe aërem.
Quod ad motum ne­
ceſſarium eſt, & tamen trahitur pars infe­
rior, quia emoueri non poteſt: non tamen
aſcendit, ergo aſcenſus grauis etiam in aqua
propter raritatem impedimentum motus,
non motus.
9 Dicit ignem noſtrum, eſſe ignem ele­
mentarem condenſatum, & ob id calidio­
rem, ſicut glacies eſt aqua condenſata, & ob
id frigidior.
Pulchrum dictum, & ſpecie
plauſibile, ſed omninò falſum: nam glacies
manet, & non depaſcitur, ſicut nec aqua:
at ignis noſter neque manet, vel momento,
& depaſcitur, ergo nullo modo eſt idem
ſpecie cum elementari.
Si elementaris de­
paſcitur, quæro vnde alimentum?
huic ar­
gumento debuerat reſpondere, quod à me
adducitur.
Ex quo patet, quòd cùm deueni­
tur ad res manifeſtas, & quæ ſenſibus poſ­
ſunt diiudicari, falſus in omnibus deprehen­
ditur.
Sed ad ſingula.
Aër in concauo orbis Lunæ non eſt fri­
gidus aut obſcurus, quòd frigiditas aut ob­
ſcuritas ſit aliquid, ideò cohærere poteſt cœ­
lo.
Sol quia non diſſipatur, conſeruat calo­
rem motu, ideò ſolidus eſt, ignis autem diſ­
ſipatur.
Aqua incaleſcit leui motu, non ob
motum, ſed ob aërem, qui illius partes mo­
tu ad ſuperficiem deductas calefacit.
De ven­
tis Cypri, & Rhodi quid opus eſt, cùm
in æſtuario experiamur?
qui tamen validiſſi­
mi ſunt, atque omnes frigidi.
Vapor enim
longo tractu celerrimè deductus, neceſſariò
diſſipatur.
Fumus, & calor ignis: quo torre­
tur caro, & non lucent: at quomodo pro­
bauit vnquam ( fateor enim, quod non lu­
ceant) quòd ſint ignis, & in extremo calidi­
tatis, quod falſum eſt.
Inde ſupponit multas
propoſitiones, è quibus prima eſt euidenter
falſa, ignis eſt corpus, id eſt, naturale vel
elementum, nos enim ſæpè diximus, tria
tantùm eſſe elementa, terram, aquam, aërem
Quis dubitat, quòd ſi ignem ſtatuerimus
elementum, quin illum ſub Luna ob leuita­
tem, & quòd alia loca ſciamus iam occupa­
ta, non eſſemus collocaturi?
Deinde cum vin­
culis non poſſit lectores tenere, lacteis ver­
bis vult hic ſtrenuus Peripateticus captare.
Sed interim tot declarationes à nobis alla­
tas prætermittit: quòd aëris partes quanto
ſublimiores, tanto ſunt frigidiores, quòd eſ­
ſet ibi nulli vſui: nam corpora, quæ corru­
ptioni obnoxia ſunt, ſunt ſolùm propter ge­
nerationem: at ille putat totum contrarium,
ſcilicet quòd immortalia, quæ propter ſe ſunt
non per ſe ſint, ſed fortuitò propter genera­
tionem.
Imperfecta enim propter perfecta,
non contrà.
Quæ in diffinitione elementi ad­
duntur, petunt (vt dici ſolet) principium.
Vt
enim quod eſſet in concauo orbis Lunæ, aſ­
ſumit, quòd ſit elementum, ita vt ſit ele­
mentum, aſſumit, quòd ſit in concauo orbis
Lunæ.
10 In ipſo principio negat adeſſe id, de
quo arguitur, & quod fermè omnes faten­
tur, ſcilicet elementum vtramque qualitatem
extremam obtinere.
Nam qui negant vtram­
que qualitatem maximam eſſe, qui paucio­
res ſunt, dicunt alteram eſſe maximam, alte­
ram maximæ propinquam, vt res ad idem
quaſi redeat, nec fatente illo, quod petimus,
eſt amplius inſiſtendum.
Quamuis enim per­
tinacem plus mouit cum rei veritas inexpu­
gnabilis, quàm inſtitutum defendendi etiam
in inferiore cauſa Ariſtotelem, Ariſtoteli­
coſque.
Itaque cùm rationes non habeat,
quibus aut conuincere, aut tueri ſe poſſit, de­
clamatorem eximium agit ex Philoſopho re­
pentè factus.
Vnum tamen ſubiiciam, in quo
videatur excuſatione dignus, quòd difficilli­
mum ſit veteres opiniones hominum ani­
mis diu inſitas eradicare.
Quodque, vt ait Ga­
lenus, facilius diſcipulos Chriſtiani à lege
ſua ſubduxeris, quàm addictos in verba ali­
cuius ſectæ à ſuis placitis, atque hæc ſuffi­
ciant pro omnibus illius declamationibus.
Vt
tamen breui quod diximus declaremus: ſi ca­
lor non eſt qualitas extrema in aëre, erit ergo
humidum, quare in aqua frigiditas.
Quomo­
do igitur glacies aqua frigidior?
Si dicas
non frigidior, ſed ob denſitatem talis videtur?
Ergo ſumma frigiditas cogit? Igitur omnis
aqua glacies, quare & immobilis, & non ele­
mentum humidum.
Et quia torquetur circa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index