Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 360 > >|
1habitam ſuſpectam. Nam viſus ſum potiùs mihi agno­
uiſſe aliquos eruditos viros, etiam Eccleſiæ Proceres,
Scripturæ ſacræ Interpretes, & Religioſos Doctores,
harum rerum intelligenteis, qui ab ipſa vſque ætate
Copernici illam probârint: ac fuiſſe aliquid omninò
aut inquiſitum, aut pronunciatum ante Galileum, me
penitùs latuit.
Quòd enim ſemper aduerſus ipſam
ſpeciales aliqui Scriptores loca quædam ſacræ Scriptu­
ræ oppoſuerint, id non magis viſum eſt facere Eccleſiæ
ſuſpectam, quàm fecit ſuſpectam opinionem de ro­
tunditate cæli, quod ex D. vſque Auguſtino retulimus
iam obiici, Extendes cælum ſicut Pellem; aut illam de
aëre, igne, æthereve circum Terram, & verſus cælum
fuſo, id, quod ex D. vſque Thoma obiectum eſt, Qui
extendit Aquilonem ſuper vacuum, & appendit Terram ſu­
per nihilum: aut aliam de fluiditate cælorum, ſpatio­
rumve cæleſtium, id, quod nemo non obiicit, ſunt cæli
ſolidißimi quaſi ære fuſi, atque ita de cæteris.
Noſti ſi­
quidem nullam eſſe ex huiuſmodi opinionibus (imò
neque ex omnibus, quas pij Doctores in Scholis tuen­
tur) aduerſus quàm loca Scripturæ aliqua proferri non
poſſint, aut ſoleant; cùm illæ tamen proptereà Eccle­
ſiæ ſuſpectæ non ſint.
Poſtremùm inaudiiſſe me qui­
dem latam fuiſſe ſententiam aduerſus Galileum à Con­
gregatione ſacra Cardinalium Inquiſitioni præſiden­
tium: at non accepiſſe perinde fuiſſe decretum Ponti­
ficium, atque generale conſequenter factum.
Et donec
quidem nihil aliud, quàm ſpecialis ſententia fuit, dici
fortaſſe potuit cauſſam ad Galileum ſolùm ſpectare,
aduerſus quem eſſe potuerint ſpeciales cauſſæ aliquæ,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index