Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (105) of 760 > >|
327105LIBER IIII. plurimum habet. Eueniet igitur magnum aurum plus ha-
bens uacui, igni paruo leuius eſſe, niſi &
ſolidum ipſum ha
buerit multiplex.
Quare hoc eſt dicendũ. Quidã igitur
eorum, qui non inquiunt uacuum eſſe, nihil de leui, grauiq́;
determinarunt ut Anaxagoras, & Empedocles. Qui uerò
determinarũt quidem, nõ dicunt autem uacuũ eſſe, nihil di-
xere cur alia corporũ leuia, alia grauia ſunt, et alia ſurſum,
alia deorſum ſemper feruntur.
Nullã præterea de hoc men
tionẽ fecerunt, nonnulla, inquam, corporũ maiorem haben-
tia molẽ, leuiora minoribus eſſe:
neq; patet ex hiſce quæ di-
cta ſunt, quonam pacto fiet ut ipſi conſentanea dicant ijs,
quæ apparent.
Eos etiam qui leuitatis ignis cauſam, uacui
multitudinem inquiunt eſſe, eiſdem obnoxios difficultatibus
eſſe neceſſe eſt:
minus enim cæteris corporibus ſolidi, & ua
cui plus habebit.
Attamen erit ignis aliqua multitudo, in
qua ſolidum, &
plenũ ea, quæ continentur in aliqua parua
terra, ſolida exuperabit.
Quòd ſi & uacui dixerint, quonã
modo definierint ipſum ſimpliciter graue?
aut enim hoc qd'
plurima ſolidorũ habet, aut hoc quod uacui minus habet.

Si igitur hoc dicent modo, erit quædã terra adeò parua, ut
in illa minus ſit ſolidorum, quàm magno in igne.
Similiter ſi
uacuo etiã, definiant, erit quippiam eorũ, quæ ſemper deor-
ſum feruntur, leuius eo, quod ſimpliciter eſt leue, ſemperq́;

fertur ad ſupera loca:
quod quidem eſt impoßibile: id enim
quod abſolutè eſt leue, leuius eſt ſemper hiſce, quæ pondus
habent, ac deorſum feruntur, Id autẽ quod eſt leuius, nõ ſem
per eſt leue:
propterea quòd & in hiſce, quæ põdus habẽt,
aliud alio leuiusdicitur eſſe:
ut aqua, terra. At uerò neq; hoc
uacuũ, inquã, rationẽ ad plenũ habere, ſufficiens ad ſoluen-
dam dubitationem eſſe uidetur.
Accidet enim & hunc

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index