Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (316) of 672 > >|
328316Diſſertatio Vndecima repurgatur ſuccus, dum eius particulæ vtiles coctione meliùs
vniuntur:
qui deinde in minoribus cacabis demum perficitur, & ,
vt habet idem Piſo, ob ignem intenſiſſimum, vehementioris ebul-
litionis hahenda eſt ratio:
ſtatutiſque temporibus olei Oliuarum
modicum guttatim inſtillatur, ne ignis vehementiâ ſaccharum ali-
quid detrimenti capiat:
oleo enim cohibentur vtiles ſulphureæ
partes, ne in ebullitione auolent.
Obſeruatu dignum, addit ibi,
quod oleum, ſi maioribus inderetur ahenis, in quibus liquor pu-
rificatur, ſaccharo conficiendo planè foret ineptus;
oleum quippe
non ſepararet fęces, ſicut Sal lixiuij.
Viciſſim ſi minoribus lixi-
uium illud forte, quod maioribus affunditur ad exquiſitiùs ſe-
cernendas immundities, infundatur, æquè impoſſibile ſaccharum
conficere, nam abſtraheretur ſulphur, ſale cum terrâ relicto, &

dulcedo periret.
Si denique momentum ſucci Limonij, vel acidi
quid inijciatur, ſacchari conſistentiam nunquam acquiret, ſed
in totum perditur;
quia videlicet acido ſepararentur ſalinæ ſucci
illius particulæ à ſulphureis.
Quod verò ſpectat ad poſtremam
Sacchari purgationem, qua albeſcit impoſito limo gryſeo, quem
Barro vocant, aquâ frigidâ madefacto (cuius artificij notitiam
Franc.
Ximenez apud laudatum Marcgrauium lib. 2. cap. 17. acce-
ptam refert gallinis, quæ pedibus lutulentis in ſaccharum inſilien-
tes illud quidem infecerunt, verùm quæ partes infectæ fuerant,
demum apparuerunt notabili candore magis conſpicuæ) ad præ-
ſentem diſputationem non attinet;
quemadmodum neque tin-
ctura rubra educta ex Saccharo albo in puluerem contrito, &
cum
aquâ vitæ rectificatâ in cineribus calidis macerato, de qua Be-
guinus Tyrocinij Chymici lib.
2. cap. 10. Hoc vnum ſcilicet vole-
bam, quod Maurocenus indicabat, dulcedinem ſuccorum ex
congruâ Salis &
Sulphuris vnitorum commiſtione oriri, & domi-
nantibus ſalibus liquores priùs dulces fieri acidos.
Grad. Duplicem ſuccum acidum ex vite habemus, Omphacium
videlicet ex vuis immaturis, &
acetum ex vino conſeneſcente,
ſed omphacium non adeò acre eſt ac acetum, illoque præ hoc ſæ-
pè coqui libentiùs vtuntur in condiendis cibis;
præterquam quod
non eoſdem vſus afferunt;
neque enim bombardarum maiorum
moderatores omphacio vtentur ad refrigerandum, vt vocant,
veriùs dixerint ad detergendum, metallum, neque ad ſoluendas
margaritas æquè valeret omphacium deſtillatum, atque

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index