Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of contents

< >
< >
page |< < (578) of 568 > >|
328578CHRIST. HUGENII ut illa propius ad eam accedat, ut cum ille eſt in N, hæc in
F:
vel cum diverſas partes reſpectu A C obtinent, velut cum
Saturnus eſt in N, Tellus in f;
utroque caſu linea interſe-
ctionis annuli atque orbitæ Saturni, ut hîc N Q, quæ ni-
mirum ipſi A C æquidiſtans acta eſt, Terram Solemque ab
eadem parte habebit.
Unde intelligitur, utrovis poſitu
eandem annuli ſuperficiem à Sole &
nobis aſpici: quod re-
quiri jam ſupra advertimus, ut brachia Saturni aut anſæ ap-
parere poſſint.
Quanquam ne ſic quidem ſemper cernuntur,
uti poſtea manifeſtum fiet.
Hi autem diverſi ſitus ut ex tabulis Aſtronomicis parvo
11Saturnus
quando ne-
ceſſario ro-
tundus ſpe-
ctari debeat.
negotio cognoſcantur, indeque rotunda phaſis, quatenus
ab hac cauſa pendet, prædici poſſit, ſciendum eſt, quan-
docunque Saturni locus apparens locuſque ex Sole ſive ec-
centricus, diverſas partes obtinent ejus loci quem inter fi-
xas deſignat recta A C, (quam in gr.
20 {1/2} ♍ & ♓ incidere
poſt hæc oſtendemus) id ejuſmodi ſitum Saturni ac Telluris
indicare qualis in H &
D, ut nimirum ab eadem parte am-
bo reperiantur rectæ A C, atque propior huic Saturnus con-
ſiſtat;
eoque tunc rotundam phaſin conſpiciendam dari. Il-
lo enim poſito, ſit Saturnus in H.
Primùm itaque dico ab
hac parte lineæ A C etiam Tellurem conſiſtere.
Etenim ſi
ad alteram partem ſita eſſe dicatur, velut in P;
liquet rectam
ex P ad H ductam &
verſus ſixas porro continuatam, quæ
locum Saturni apparentem, itemque rectam L H, quæ pro-
ducta locum ejus ex Sole demonſtrat, ab eadem parte pun-
cti æquinoctiorum, quod L A producta inter fixas determi-
nat, utraque ea loca exhibituras;
contra quàm poſitum fue-
rat.
Eſt ergo Tellus neceſſario ab eadem parte lineæ A C,
qua Saturnus H.
Eſto jam ea alicubi puta in D. Quoniam
igitur D H ad fixas protracta locum Saturni apparentem de-
ſignat, L H vero, uti diximus, locum ejus eccentricum,
inter quæ loca intercedere ponitur locus æquinoctiorum quò
tendit L A, neceſſe eſt rectam D H tandem ipſam L A in-
terſecare, ideoque punctum D, locum videlicet Telluris,
amplius diſtare à linea A C quam punctum H in quo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index