Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1cta F υ ſecat alios maiores circulos concentricos, ab his punctis nouum
impetum accipit, ratione cuius debet mutare lineam, quod certum eſt;

cum autem circuli maiores rotæ moueantur velociùs, quàm FGH, po­
tiori iure mutari debet determinatio currentis globi in prædicto plano;

quænam verò ſit hæc linea motus, difficilè dictu eſt; dicemus tamen
Tomo ſequenti, cum de lineis motus.
Scholium.
Obſeruabis primò, ſi ſit rota ABCD verticali circulo parallela, proii­
ci corpus ab eius periphæria per lineam minùs diſtantem ab ipſa peri­
phæria, quò maior eſt circulus;
quia ſcilicet tunc angulus contingentiæ
eſt maior;
hinc ſi terra moueretur (licèt reuerâ, quieſcat) non eſſet pe­
riculum, ne proiicerentur lapides per Tangentem, quæ vix diſtaret per
longum ſpatij tractum ab ipſo arcu terræ, vt obſeruat Galileus, & res
ipſa facilis eſt; vnde miror nonnullos Philoſophos, alioquin doctiſſi­
mos, id argumenti contra motum terræ áttuliſſe, cuius nulla penitus
vis eſt, vt nonnemo in elementis Geometricis etiam mediocriter tinctus
facilè demonſtrabit.
Obſerua ſecundò, ex his peti rationes projectionis fundæ, quæ in quo­
cunque circulo ſuos gyros habet; eſt enim eadem ratio.
Obſerua tertiò, cum aliquod corpus incubat plano, quod motu recto
mouetur, numquam ab eo ſeparari, quamdiu planum ipſum æquabili mo­
tu mouetur;
quià non mutatur determinatio impetus împreſſi corpori
incubanti; & cùm æqualis ſit impetus tùm in plano, tùm in globo.
v.g.
ſuperimpoſito, vtrumque æquali motu neceſſario mouetur;
igitur ſine
projectione;
ſic dum nauis recto curſu mouetur ſecundo flumine, omnia
quæ naui inſunt, æqualiter cum ipſa naui mouentur; at verò ſi planum
mouetur motu circulari, mutatur determinatio ſingulis inſtantibus, vnde
ſequitur projectio, vt dictum eſt ſuprà.
Obſerua quartò, globum impoſitum rotæ ABCD initio tardiùs, tùm
deinde velociùs moueri, quò ſcilicet plùs recedit à centro E, quia à pun­
ctis plani, in quibus rotatur, & quæ maiore motu vertuntur, maiorem
quoque impetus vim accipit.
Obſerua quintò, globum in plano ABCD per lineam FVB rotatum
moueri velociùs ipſis punctis plani, in quibus rotatur, excepto primo
inſtanti motus;
quia accipit à ſingulis punctis æqualem impetum ipſi
impetui, qui ipſis ineſt; qui cum priori conjunctus diagonalem facit, vt
ſuprà dictum eſt, cum de motu mixto & lib. 1. cum de determinatione
motus.
Obſeruabis ſextò, moueri motu accelerato maiori & maiori, quod
certè mirum eſt;
cum tamen rota in cuius plano horizontali rotatur,
motu æquali moueatur;
maximè autem creſcit ille motus, quia priorem
ſemper impetum ſeruat, cui nouus ſemper accedit, exceptis paucis
gradibus, qui ob conflictum determinationum, & impetuum excidunt;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index