Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1cognitionem quid ſit ignis, & ob id tot ab­
ſurda dicit, nec poteſt ſe explicare, quatuor
verbis quamuis & aliàs dixerim dicam.
Ignis
eſt ſubſtantia corrupta ab extremo calore, ſi­
cut glacies eſt ſubſtantia corrupta ab extre­
mo frigore.
Vel verius, ignis eſt caliditas, &
ſiccitas extrema, corrumpens ſubiectum.
Quòd etiam dicat vnum eſſe Elementum,
dicimus eſſe tria.
Sola enim terra eſt expers
omnis qualitatis, & tamen non eſt neceſſa­
rium elemento, vt habeat qualitatem, quia
non concurrit ad vllam actionem, ſed velut
oleum mirabolani, quòd expers eſt odoris,
aptiſſimúmque ob id ad omnes odores.
Ve­
rùm ob id terra hylen quaſi refert.
Arguit
contradictionem, quia motus accendit calo­
rem, ergo non extinguit.
Dixi quod motus
in ſubiecto, quòd reſiſtat quoniam reſiſtit.
Videt experimentum in aqua & lapide. Si de
aqua dubitat, quoniam ſponte frigida ſit, de
vino experiatur.
Sed ſpontè in his quæ vo­
luntate carent, non licet dicere?
feci vt Ver­
gilium ab infamia liberarem:
Sponte ſua ſandix paſcentibus veſtiet agnos.
11 Reſilit ad primum librum. In quo
etiam animaduertendum eſt hunc egregium
virum in hoc, & ſequentibus ſimulare ſe
non intelligere, vt anſam accuſandi, quàm
alioqui habere non poteſt, arripiat: ita non
abſimilis videtur ei, qui ſe caſtrauit, vt vxo­
rem offenderet.
Quis neſcit in pyrio puluere
tria accidere, per quæ ſphæra propellitur, ra­
ritatem dum è puluere fit ignis, qui locum
occupare nititur: inde condenſari præter
naturam ob loci anguſtiam, atque ideò ap­
petere exitum, inde natura vincente rareſ­
cere, túncque propellere.
At ille adeò inuo­
luit bene inuenta, vt ego non pro meis,
quantò minus alius quiſdam queat agnoſce­
re.
Et ideò fungitur officio ſepiæ, quæ turbat
aquas ne videatur.
Aër impellit: atque hic eſt
motus quo aqua quieſcit.
12 In quo differt mutatio in qualitate à
generatione, vel additione, ſi non intenditur
qualitas, ſed ſolùm augetur?
At hoc etiam
ego non dico qualitatem non augeri.
Suffi­
cit quod intendatur, ſeu additione, ſeu aliter.
Hucuſque ſanè ſperaueram me cum viro do­
cto diſputare: ſed cùm animaduerti illum, vt
credidit, conuictum meis rationibus eò re­
fugiſſe, vt concederet ferro extincto ferrum
generari, iam illum elleboro prorſus indi­
gere animaduerti.
Atque hic fortunam alio­
rum quotcumque me accuſare nixi ſunt,
qui amentiam ſuam prodiderunt, nactus eſt.
Primùm quis vnquam audiuit ferrum ge­
nerari ex aquæ frigidæ ſola immerſione?
vbi
omnes cauſas ſuſtulit, & earum ordinem in­
ter ſe, tum etiam cum effectu ipſo.
Deinde
liceret ex ſilice aurum facere, nam exuſto
auro in igne generatur aurum, vt ipſe fate­
tur?
ergo extincto ſilice aurum generabitur?
nam cauſæ ſunt eædem aquæ & ignis. De­
inde cùm paulatim refrigerabitur, paulatim
generabitur ferrum, atque ita ſubſtantia in
eadem parte augebitur, motúſque verus ine­
rit, qualis in qualitate.
Diſpeream ſi reſur­
gat Ariſtoteles, ni malit mihi accuſatori,
quàm tali defenſori amicus eſſe.
Et ſi non
melius argumentum meum ſolui poſſet à
Peripateticis, quàm ab illo, iam pæana ca­
nerem.
Sed illi dicerent, in ferro ignito duas
eſſe ſubſtantias, atque imperfectam vtram­
que: quod neque ignis ſuam retineat leui­
tatem, nec ferrum frigiditatem.
Et quan­
quam hæc reſponſio argumento meo non
ſatisfaciat, ob abſurda principia, quæ tueri
coguntur, vt Ariſtotelem defendant, non ta­
men adeò impudens eſt, vt noſtri calumnia­
toris, qui hæc deliramenta admiſit.
13 In infinitum apud Grammaticos
progredi dicuntur, quæ nullos certos limi­
tes habent conſtitutos.
Vnde proprij infiniti,
quod Grammaticis ignotum fuit, ratio de­
ducta eſt.
14 Vbique prodit ſuam imperitiam, víx­
que ex centum locis ſeptem rectè interpre­
tatur.
Meta non vna eſt, vt fiat ignis, ſed
tum incipit hæc meta cùm aërem vincere
poteſt.
Meta eundi in Gallias non vna eſt,
poſſum ire Taurinum, Lugdunum, Lute­
tiam, Rhotomagum, meta tamen ingreſſus
eſt Valentia, ex vrbe noſtra eunti.
O præcla­
ram redargutionem, argumentum ſolum
præbens, vel maleuoli omninò animi, vel
ſtuporis maximi.
15 In omnibus eſt ea vis, ſed in quibuſ­
dam non perficitur agendo, in quibus pro­
ducendo miratur de lapide, ſed magis de ha­
linitro mirari debuit.
16 Vreret, non ſi elementaris eſſet, rectè
in hoc: ſed ſi eſſet, qualis excutitur, qui pa­
bulo indiget proculdubio vreret, & ſi eſſet
elementaris condenſatus: at aqua non made­
facit, quia commiſta eſt, madefactio autem
non penetrat, calor penetrat, Galeno teſte in
libris de Elementis.
Deinde impudentiſſimè
obiicit me negare ex chalybe, vel ex por­
phyritide ignem generari, cùm ego vbique
adiiciam etiam in prima editione non ma­
gis fieri, ſed minus ex his quam ex illis.
Vi­
de hîc prorſus inexcuſabilem ſtuporem ho­
minis, aut improbitatem.
Purum ignem nul­
lum eſſe dico, id eſt, qui non ſit in ſubſtan­
tia, ſed modo medicorum, in quo forma ma­
teriæ dominatur, vt in flamma, ſecus carbo,
& ferrum ignitum.
Admiratur dictum illud
quod ſimpliciter verum eſt, ſi incaleſcit ve­
hementi motu, vehementer incaleſcit.
Eſt
enim cauſa (vt dici ſolet) adæquata, & pro­
pria (vt ſi quis dicat.
Diuitiæ hominem bea­
tum faciunt) per ſe eſt vera, nec tamen ſem­
per diues beatus eſt.
Ab accidenti enim ad
rem quod dicunt, ab aſtractis ad concreta
non valet, argumentum.
Color viridis eſt
pulcherrimus, ergo viridia pulcherrima.
17 Cùm loquor Latinè, hic Philoſophus
Ciceronianus, me reprehendit: ſi barbarè
vellem, vt à ſui generis hominibus intel­
ligerer, accuſaret.
Vnus eſt modus quem
ſolùm admittit, vt ſuo more, ſcilicet
peſſimè loquar.
Sed ego tunc diuinare non
potui.
Breuiter materia ferri formam ad ſe
rapit & equi, & abſynthij: nec vna con­
uenire poteſt alteri: & hoc etiam affirmat
Philoſophus, formas ſibi decernere mate­
riam propriam: quæ ob id ſecunda dicitur
quoniam cum quantitate certa eſt materiæ
primæ, & qualitatibus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index