Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 1055 > >|
1Nulla igitur erit indiuidui functio propria, ſed omnis à generante naſcetur. Ita ergo mouebit ge­

nerans in virtute alterius generantis, & hic in patris virtute generabit: eademque ratione virtus
aut concurret ad propagandum nepotem.
quis igitur modus reſolutionis, niſi fictitius & optatus?
quòd ſi nullus: ergo in infinitum ſeries efficientium reſoluetur, quod ab Ariſtotele paſsim refura­
tum
fuiſſe ſcimus.
Erit etiam falſum illud pronunciatum, eadem eſſe principia per quæ res eſt, &
per quæ ſuo munere fungitur, aut quod hoc priuilegium eſt naturæ quæ motum huius dependen­
tiæ condemnauerit, non aut cęteras functioneis?
Adhibebis gloſſema pronunciato. Eadem ſcili­
cet eſſe principia functionum, & eſſentiæ non præcipua quidem, ſed vt inſtrumenta.
Quis tam au­
dax erit, opinor, qui formam ponat efficientis inſtrumentum, non finem antequàm producta ſit, aut
poſtquàm producta eſt, ſimilem neget eſſe producenti, eiuſdemque.
cum ipſo virtutis? neque enim mi­
nus homo eſt Socrates filius, quàm fuerit pater Sophroniſcus.
& quod potuit Sophroniſcus, po­
terit etiam Socrates, vbi fuerit adultus.
Quamobrem, quod tu generanti concedis, multò melius
ipſi formæ tribuere valebis, & ab ea, ſiquid inerit per ſe motus in genito; commodius exiſtet, quàm
à generante.
Illud quidem bene ſe habet, ab elementi forma, quod gignitur, nullo modo poſſe
effici motum & deductionem ad proprium locum, quia non dum eſt abſoluta, ſed adhuc; ab alio
pendet, & niſi generans inſtaret, facilè collaberetur.
Et quanuis, ſiquis eſt motus naturalis, ille
ſit, dum gignitur elementum; non tamen ita motus à generante producitur, quin formam ſibi pro­

ponat exprimendam, ex qua motus ipſe poſtmodò conſequatur.
Sed, illud, proficiſci motum à ge­
nerante, poſtquàm elementum iam abſolutum fuerit, & niſi progreſſus eius impediatur, verè ſit, &
eodem temporis puncto poſitum ſit in ſuo loco, nec moueatur alioqui niſi per accidens, vt ſuo lo­
co dicemus, eſt illa quidem nimis impudens poſtulatio.
Eſſet prætereà magis intentum efficiens &
magis aſsiduum in conſequente, quàm in principali pręſtando, quod ſatis probabile non eſt, cùm
tamen ſecundùm ſit ex primo.
Iam verò quod concluditur. Quod communicat prius etiam
communicare conſequens; dabo ſanè: ſed hîc diſtinguam de motu, & docebo illum à generante effi­
ci qui fit, dum elementum generatur, alterum verò qui fit in elemento genito, non eſſe eiuſdem ra­
tionis, & ex alio principio pendêre, non ex generante, & ex forma propria multò principalius
quàm ex generante.
Quod item adiiciunt; motum illum non poſſe fieri ab arcente obicem, quia
mouet per accidens: at motus elementi geniti eſt naturalis & per ſe.
hoc item poſteà diſſoluetur,
vbi docebimus eſſe per ſe motum, non quatenus ἐνέργεια quædam, ſed vt functio tota ſimul quæ
iam eſt abſolutæ formę propria, qua, cùm elementum ſit ſubiectum motus, eſſe vult in ſuo loco,
quod ſanè per ſuam formam aſſequitur, addam etiam motum hunc eſſe per accidens, itaque & à mo­

uente per accidens effici poſſe concedam, neque abſurdum reputabo, quod iſti opponunt.
Grauitas
item & leuitas ſunt inſtrumenta generantis (ſi etiam libet id dare nunc) dum fit elementum:
poſtquàm genitum fuerit; dicam ego, eas eſſe inſtrumenta formæ eiuſdem elementi, non aut ge­
nerantis.
quid contrà hoc afferri poſsit quod me de ſententia moueat, non video profectò. Reli­
liquum eſt igitur, vt generantis etiam virtus in abſentia mouere poſsit, non tamen, vt ſit cauſſa
perpetua motus in elemento.
C
D
E
F
G
Vtrùm generans aliquo modo moueat proximè, nec'ne. Cap. XXXVIII.
VERVMENIMVERO quo plus id conſidero quod affirmare video quoſdam: eo quoque
magis admiror tantum ſtuporem corripuiſſe mentes eorum, vt dum exiſtimant generans non
poſſe mouere, quoniam abſit, ideoque.
formam mouere præcipuè, non videant hæc ſecum pugnare;
formam non mouere, niſi moueatur ab alio, & ita defendere elementa ab alio moueri, quia forma
moueatur ab alio.
Nam ſi ceſſet generans vt ſi abſit, ſi intereat, aut abſolutè mouebitur elemen­

tum à ſeipſo, aut, ſi à ſeipſo moueri non potest; virtutem generantis adhuc ſupereſſe oporteat, à qua
forma adhuc excitetur.
Neque enim ſat eſt remouere impediens, quia nil obſtat, ſi ponatur elemen­
tum hactenus non eſſe perfectum, vt conſtat in annuis vaporibus, ex quibus fiunt pluuiæ, niues, &
grandines, qui interdiù tolluntur à ſole, nihilominus noctu non delabuntur, ſicuti vapores illi è
quibus fiunt rores & pruinæ.
Sic ſeſe viciſsim mendacia tollunt, idemque. frequentiſsimè euenit,
quod ſtulto illi adoleſcenti contigit, qui cùm ſępe ſapientum ſermoneis inſulſiſsimè interpellaret,
grauiter ab amico admonitus, vt eum reſpiceret, & ſeruaret, vt illo innuente taceret, ſiquid impru­
denter ex ore excidiſſet.
Cùm hic igitur aliquandò temere pronunciaſſet, eſſe conclaue quoddam
longitudinis trecentorum cubitorum.
tum ab amico nutu correctus, & interim ab alio de latitu­
dine interrogatus, è veſtigio trium cubitorum reſpondit, ita reputans ſe priorem errorem altero,
qui multo grauior erat, emendaturum.
Sed properemus vlterius. Si generans producit motum
dando formam & facit motum, vt ex eo grauia leuiaque.
perficiantur adepta ſuum locum, in quo ma­
neant ſecundùm naturam; manifeſtum eſt, motum à generante deſcendere ſemper aliqua cauſſa
intercedente, quo ad naturam quidem ipſa forma, quo ad perfectionem verò naturali functione,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index