Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (106) of 760 > >|
328106ARIST. DE COELO dum dicentibus, ipſum identidẽ impoßibile. In maiore enim
igne, atq;
minore, eandẽ ſolidum ad uacuũ rationẽ habebit.
At maior ignis minore ſurſum celerius fertur: & maius au-
rum, plumbumq́;
, celerius deorſum mouetur, & cæterorũ
quodque ſimili modo, quæ pondus habent.
At hoc accidere
profectò nõ oportebat:
ſi hoc pacto graue, leueq́; eſt defini
tum.
Abſurdũ autẽ eſt, & ſi hoc uacuũ quidẽ ſurſum fera-
tur, uacuũ autem ipſum nõ ſurſum feratur.
At uerò ſi uacuũ
quidẽ aptum est ſurſum ferri, plenũ uerò deorſum, atq;
ob
hoc utriuſq;
lationis ſunt cæteris cauſæ, nihil de compoſitis
cõſiderare oportebat, cur alia corporum grauia, alia leuia
ſunt, ſed de ipſis dicere cur leue alterũ eſt, alterũ pondus ha
bet.
Et inſuper, quænam eſt cauſa, ut plenũ uacuumq́; non
distent.
Vacat autẽ ratione, & locum uacuo facere, quaſi
ipſum locus quidã non ſit.
Quòd ſi uacuum mouetur, eſſe
quendã ipſius locum è quo, &
ad quẽ mutatur, neceſſe eſt.
Et inſuper, quidnam ipſius motus eſt cauſa?
Non eſi enim
uacuum ipſum:
nõ enim ſolùm ipſum, ſed ſolidum etiã moue
tur.
Similiter abſurda accidunt, & ſi quiſpiã aliter definit,
magnitudine, paruitateq́;
faciẽs grauiora, leuioraq́; , et alio
quouis extruens modo, uniuerſis modò eadẽ materies aßi-
gnetur, aut plures quidem ſubcõtrariæ tamen.
Nam ſi una
ſit, nõ erit graue ſimpliciter, atq;
leue, quemadmodũ ijs acci
dit, qui ex triangulis constituunt elemẽta.
Sin cõtrariæ ſint,
ut ij qui uacuũ plenumq́;
dicunt, dici nõ poteſt, quã ob cau
ſam ea, quæ ſunt inter ſimpliciter grauia, leuiaq́;
: grauiora,
leuioraq́;
ſunt inter ſeſe, & ſimplicibus etiam ipſis. Magni-
tudine autẽ paruitateq́;
definire: figmẽto quidẽ magis quàm
priora eſt ſimile.
Sed quia differentiam elementorũ quodq;
facere poteſt, ſecurius ad anteriores dubitationes ſehabet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index