Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686
page |< < (317) of 672 > >|
329317De Aquis Fortibus. pariter deſtillatum. Quia nimirum dum ad maturitatem adduci-
tur vua, alij atque alij ſales ſubminiſtrantur à radice, quos non-
dum ſuppeditauit, quando illa adhuc acerba eſt;
propterea om-
phacium mitius eſt aceto, neque tantùm quia pauciores, verùm
ctiam quia minùs acres ſales complectitur.
Porrò acetum deſtilla-
tum licèt magis penetret, eſt tamen minùs acre, quia Sal fixus aceti
non aſcendit, ſed in capite mortuo remanet.
Maur. diſpar acidorum facultas diſſimilem ſalium naturam
oſtendit:
id quod multò magis in cœteris acidis aſſirmandum eſt,
inter quæ nulla videtur intercedere cognatio, quemadmodum in-
ter omphacium &
acetum. Hinc ſolers quidam Medicus, vt ob-
ſeruaret, quàm variè ſales ſanguinem immutarent, ex ſectâ
Canis arteriâ cruorem pluribus vaſculis excepit, &
primo qui-
dem affudit acetum deſtillatum, alteri Spiritum vini, tertio
oleum Salis Tartari, quarto Spiritum Salis Ammoniaci, quinto ſo-
lutionem Aluminis.
Grad. Medicorum non ignobilium ſententia eſt ſanguinem ni-
mis fluxilem &
tenuem acidis ad debitam craſim adduci, & mo-
dicè cogi, ſed &
pariter acidis reſolui ſanguinem craſſum atque
concretum, cuius partes omnes cohærent, &
in grumos coale-
ſcunt.
Sic & apud Virgilium lib. 2. Georg. Iupiter humidus Auſtris
denſat, erant quæ rara modò, &
quæ denſa, relaxat. Quic-
quid verò ſit de calidis &
humidis halitibus Auſtri, quibus con-
ſtat, &
quos ſecum defert, qui corpora quæuis ſubeuntes fer-
menti vim, &
vicem obtinent; in acidis vis illa denſandi ſangui-
nem ſalibus tribuenda videtur:
quemadmodum enim ſi panis tri-
tus ſit iuri ruditer commiſtus, eo quod adhuc breuem ignis ca-
lorem paſſus eſt, non niſi longiore coctione demum pultis in mo-
dum ſpiſſatur, quia immiſſi igniculi panis particulas multo minu-
tiùs concidunt, illaſque diutiùs agitatas exquiſitiùs iuri permi-
ſcent;
ita pariter particulæ ſanguinem conſtituentes ſi liquori
aqueo non fuerint, pro debitâ ſanguinis temperatione, implicatæ
&
permiſtæ, quia craſſiuſculæ ſunt, ab accedentibus ſalibus, qui
in congruo acido inſunt.
comminuuntur magis, & diuiduntur ita,
vt caloris vitalis &
ipſorum ſalium vi agitatæ omnes in probatum
ſanguinem temperentur, cuius ſcilicet ſibræ mediocrem tenuitatis
&
craſſitiei habitum obtineant. Hinc facultas eadem ſalium, qui
ab acidis ſubminiſtrantur, reſoluit ac relaxat concretas

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index