Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1abſurda, vt quòd inerrantia Sidera propemodùm omnia tam
prodigioſæ molis admittenda ſint, vt earum ſemidiameter in­
teriectam à Terræ centro ad Solis centrum diſtantiam exce­
dat.
Ego verò id, vt mihi videtur, non diſſimulo; quòd
ſi eleuare viſus ſum; id alienæ ſententiæ fuit.
Quan­
quam me dixiſſe non commemini, Sidera inerrantia
Orbem magnum excedere; videlicet, potiuſ quàm
Solem, quem dixi quidem poſſe apparere, at non eſſe
ipſi æqualem.
Sed eſto, vt dicis; quandò Copernicani
ſunt, qui illam magnitudinem tribuere Stellis non
erubeſcunt.
Proſequeris, Quod ſi' tibi abſurdum, atque
ab omni ratione abhorrens non videtur, quid, amabò, iudica­
bis abſurdum? Id verò tu mihi potes dicere, neque ego
abnuo, ſed adſtipulor; At quæſo te tamen, quid ſim
reſponſurus, ſi cùm idem obiecero, illi ita exceperint?
Tu id abſurdum, & ab omni ratione eſſe abhorrens
iudicas: & quam-nam tandem affers rationem?
An-ne
quòd exinde Stellæ inerrantes molis ſint nimis prodi­
gioſæ?
Ecquis verò tu, qui exiſtimes eſſe aliquid nimium
in operibus immenſi Authoris?
Non videtur fuiſſe
Deo cauſſa, cur eas tam vaſtas faceret: at fuiſti-ne tu
eius conſiliarius, vt penetraſſe putes te in omnia diui­
næ Sapientiæ arcana?
Non capis rationem tantæ va­
ſtitatis: an ergo quia tibi mens anguſta eſt; ipſa tanti
Opifices opera debent eſſe anguſta?
Abhorrere à ratio­
ne putas, vt aliquæ Stellæ ſint Sole maiores, ac tot præ­
ſertim vicibus: an-non es proinde illi ſimilis, qui vr­
bem Romam ſimilem tuguriolis paucis putabat; tan­
quam non capiens eſſe poſſe tot vicibus maiorem illa,
in quam ſolebant paſtores ouium teneros fœtus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index