Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of figures

< >
< >
page |< < (579) of 568 > >|
329579SYSTEMA SATURNIUM. nus. Conſtat itaque quando locus Saturni apparens & ec-
centricus ad partes diverſas cadent loci æquinoctiorum,
neceſſario tunc Tellurem cum Saturno ab eadem parte rectæ
A C inventum iri, atque ita ut minus ab ea Saturnus remo-
veatur.
At vero quoties apparens locus Saturni itemque ec-
centricus ab eadem parte habentur rectæ A C, ſive loci æqui-
noctiorum Saturni, inde certo colligi ajo, Tellurem ac Sa-
turnum ita poſitos eſſe uti in F &
N. Nempe ut vel diver-
ſas ad partes ipſius A C collocati ſint, vel ad eaſdem qui-
dem, ſed ita ut Saturnus amplius ab ea quam Tellus diſtet.
Ideoque, ſecundum ante demonſtrata, eandem annuli ſu-
perficiem quæ à Sole illuſtratur oculis quoque noſtris obver-
ſam eſſe.
Nam cum L N producta oſtendat inter fixas lo-
cum Saturni excentricum, F N vero locum ejus apparentem,
ac uterque cadere ponatur in partem eandem loci illius quem
inter fixas exhibet L C:
manifeſtum eſt rectam F N ab N
porrò productam neque ſecare debere neque parallelam eſſe
rectæ L C, ſed ſemper ab ea magis recedere.
Quare neceſ-
ſario punctum F vel propinquius erit rectæ A C quam pun-
ctum N, ſi ſint ambo ad eandem partem dictæ lineæ;
vel
N ad iſtam, F ad illam partem ſitum erit.
Quod proban-
dum erat.
Denique advertendum etiam, quando vel Saturni locus
ex Sole, vel apparens locus incidit in alterutrum æqui-
noctiorum, quæ determinat producta A C, nempe in gr.
20{1/2} ♍ vel ♓, neceſſario quoque rotundam phaſin exoriri. Si
enim locus ex Sole inibi reperiatur, hoc eſt, ſi Saturnus oc-
cupet punctum A vel C, tunc planum annuli protractum
per Solem tranſire liquet:
unde ſequitur neutram annuli ſu-
perficiem tunc luce aliqua perfundi.
Rurſus vero cum locus
ejus apparens incidit in dictos æquinoctii locos, hoc eſt,
quando recta à Tellure ad Saturnum extenſa parallela ince-
dit ipſi A C;
velut cum Saturnus ſitus eſt in O, tellus in f,
eo poſitu productum annuli planum oculo noſtro occurrere
conſtat, quoniam communis ejus interſectio cum plano or-
bitæ Saturni ipſa eſt O f recta:
Unde ſit ut neutram

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index