Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1
18 Agit Rhetorem facetum, cùm argu­
menta & reſponſiones deſunt.
Et quàm fa­
tetur Ariſtotelis fuiſſe ſententiam, ſcilicet
frigiditatem eſſe priuationem, & quòd Aui­
cenna bene dixit, frigus ad operationes ni­
hil affert commodi, in me reprehendit.
Aqua
non gelaſcit, quia frigus (vt dixi) eſt priuatio.
Melius feciſſet, ſi quæſiſſet ab aëre, cùm
vtrinque ſit priuatio?
lædimur à frigore, quo­
niam materia impediente peregrina impreſ­
ſio, ſcilicet calor aboletur.
At id ſentitur ab
animante, quod natura calidum eſt.
Syſto­
len, adeò rudis eſt hic vir, putat eſſe quietem,
cùm ſit motus, ſcilicet contractio: eam Gale­
nus fatetur expreſsè ſe ſentire, primo de Di­
gnoſcendis pulſibus.
CAP. V Vide ruditatem & temeritatem,
vbi in tam paucis verbis dupliciter peccat,
& ita peccat, vt nulla arte defendi poſſit.
Quòd etiam dixerim, ſicca non poſſe hu­
mectari, & reprehendit, & ſe non intellige­
re fatetur: atque id vbique fermè facit.
Et
verè negat ſe intelligere, nam in ſicco nul­
lum eſt principium vt humectetur, nec in­
tus, nec extra: ſolùm materia addi poſſet,
ſed non in iuuentute per nutritionem quia
deeſt principium: nec per generationem
cum iam ſit antea genitum.
At frigidum po­
teſt calefieri calore cordis & reliquæ quali­
tates ſponte ſe ingerunt defectu contraria­
rum, cùm ſint priuationes: & hic (vt video)
dicet eſſe ſolœciſmum.
19 Ætherem, id eſt, cœlum, quandoque
aërem ſupremum ſignificat, vtrumque apud
antiquos.
Lapis frigefacit manum quoniam
calor refugit, ſicut tenebras lux oculi.
Qui
enim diu in tenebris verſantur, partem viſus
amittunt.
Sic mortem natura.
20 Tria ſunt principia miſtorum, ſed duo
tantùm præbent qualitatem, ſcilicet cœlum
& aqua.
21 Ignis miſcet corpora, id eſt, iuxta ap­
ponit, vt in cumulis hordeum cum frumen­
to, ſed ſubſtantias ſeparat: corrumpit enim,
non ergo miſcet, id eſt, non verè.
Ecce ſuam
contradictionem.
Ita hallucinatur ſemper in
duplici ſignificato.
22 Sicut & illud, quatuor ſunt elemen­
ta, id eſt, partes qualitatibus elementis ſimi­
libus, ſed non extremo in miſto non elemen­
ta quatuor, cùm ſint tria tantùm: nec verè
ſimilibus, ſed iuxta Ariſtotelis opinionem:
nec elementa, cùm non habeant frigidita­
tem extremam, nec calorem actu.
Animalia
quæ crudis carnibus veſcuntur, breuis ſunt
vitæ, ob incommoda quæ patiuntur, non ob
victus rationem: nam cornix & coruus etiam
ipſo teſte, diu viuunt.
23 Cœlum habet qualitatem, quæ apud
nos vocatur caliditas, ſicut lux in vrceo, al­
terius modi eſt in pariete: nec ibi eadem
patitur, & eſt (vt ita dicam) qualitas viuifica,
ſicut calor humanus eſt in vipera calor exi­
tialis.
Non eſt ergo differentia tanquam ho­
monymi, ſed ſolùm ratione ſubiecti.
Quali­
tas tamen ipſa eſt eadem.
Sic frigus in aqua
gelu generat, in oleo concretionem.
Atta­
men qualitas principium eſt non expers
qualitatis, & Peripateticorum cœlum.
Py­
rauſtæ non generantur in igne, ſed in excre­
mentis.
Ignis enim tollit vim caloris cœle­
ſtis, quæ eſt humida.
Agens ſiccum non ge­
nerat in humido, quia ineptum eſt prorſus
natura.
Ad fabulas conuertitur. Pulli non
excluduntur à cinere puro: à fimo etiam in
noſtris regionibus excludi poſſunt, ſed fal­
lax eſt: tamen experiri liceret, à cinere nun­
quam.
Omnis calor motu indiget ad conſer­
uationem, quia non niſi à cœlo: cœlum au­
tem mouetur: quòd autem motu indiget:
aſſumit.
In ſeminibus eſt calor potentia, ſuo
tempore fit actu, & exedit cùm pabulum
non inuenit, & etiam auxilio aëris.
Diſpar
comparatio, ſi homo non haberet calorem,
qui à corde influitur, refrigeratus non inca­
leſceret: ita nec aqua refrigeraretur, cùm
non habeat vnde petat.
Aër ex aqua gigni­
tur propter neceſſitatem, quia ignis nihil
generat: dixi autem elementa eſſe hylæ
proxima, & quaſi non entia.
Nec clarum
eſt, an ſolus vapor generetur, nos autem in
rebus, quæ ſunt exigui momenti, nec adeò
perſpicuè communem opinionem ſecuti ſu­
mus, ne videremur velle interturbare ſtudio­
ſos, non docere.
Denique quærit quid illud
ſignificat inanis? μάντες fuit vt reor hic ty­
pographus.
Diuinauit inaniter multa te hîc
effutiturum, quod & feciſti, cùm integrum
eſſet lecta ſecunda editione videre naturalis,
pro inanis.
23 De bilioſis videtur mihi puer in me­
dicina.
Videat Galenum quinto de tuenda
Sanitate.
Eſt enim illius inuentum.
26 Nulla illarum comparationum eſt ad
propoſitum: nam cauſæ illæ licet habeant
diuerſos modos producendi, in principa­
li tamen ſunt vna, at in generatione non
eſt diuerſitas modorum, igitur principium
eſt vnum omnino.
Deinde declaratio illa
probat, quòd generatio hæc non ſit cauſa
materiæ.
27 Non à frigore periêre, ſed à calore
imminuto.
Dicit non vidiſſe apud me decla­
ratum, quare motus æſtiuum refrigeret aë­
rem?
non quòd dicit ille, ſed quoniam calo­
rem ex ſe non habeat, ſed ſolùm à radiis ſo­
lis, motus non recipit impreſſionem, vt nec
manus à pruna agitata, quare neceſſariò re­
frigeraretur.
Et hæc eſt cauſa propter quam
ſuperius dixi, quòd cùm omnia ſolida motu
inflammentur, omnia tamen liquida refrige­
rari.
Verba illa de calore meritò quemcun­
que torquere poſſent, & ſi alibi non mino­
rem cauſam habuiſſet admirationis, poterat
ferri illius procacitas à viro, qualis ego ſum.
Accipe igitur ſenſum loci quem ipſe non ca­
pit.
Duabus cauſis diximus aërem hic cali­
dum, altera quòd quoties euertere ſtudemus
placita aliorum, euidentius euertuntur ex
conceſſis ab illis, quàm in his quæ illi ne­
gant: at concludere ſtudemus eſſe tantùm
duo elementa, quæ miſtum generent: illi
volunt aërem eſſe calidum, igitur calidum
eſſe aërem nos ſupponere oportuit.
Dicitur
& calidus comparatione aliorum elemen­
torum, vt multa aſtra frigida, cùm enim ſit
tenuior, nec natura, nec longa conſuetudine
quadam ob conceptos ſolis radios, quæ vi­
cem naturæ apud vulgus obtinet, non tam
frigidus eſt, vt alia elementa.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index