Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
321
321
322
322
323
323
324
324
325
325
326
326
327
327
328
328
329
329
330
330
< >
page |< < of 355 > >|
1
GEMINVS demonſtrauit linearum tres tantùm eſſe ſimilares, rectam,
circularem, & ſpiralem cylindricam.
Ortus quoque linearum ſpiricarum, &
conchoidum, & ciſſoidum, tradidit.
Propoſitionem quintam primi ele­
mentorum vniuerſalius, quam Thales, demonſtrauit; oſtendit enim æqua­
les lineas rectas ab vno puncto ad vnam ſimilium partium lineam, ideſt, vel
ad rectam, vel ad circularem, vel ad cylindricam, incidentes, facere angulos
ad baſim æquales.
Scripſit præterea lib. 6. geometricarum enarrationum. Procl.
PERSEVS CITTICVS Poſt Geminum: inuenit lineas ſpiricas.
Proclus.
MENECHMVS EVDOXI diſcipulus, ſectiones conicas reperit.
Tribus proportionibus tres alias adiecit. modus ipſius inueniendi duas me­
dias, extat apud Eutocium.
DINOSTRATVS Menechmi frater, geometrica complura reperit.
XENOCRATES CHALCEDONIVS Platonis audit. de geo­
metria primum duos, deinde quinque lib. compoſuit.
Item de numeris lib. 1.
De aſtrologia lib. 6. Diog. Laert.
EVCLIDES Megarenſis geometra, Platonis tempore, ſiquidem te­
ſte Valer. Maxim. ad eum Plato, Delios aræ ſacrę conductores amandauit.
Alexandriæ longo tempore dedit operatu diſcipulis, vnde excellentem in
Mathematicis habitum conſequutus eſt, neque vſquam deceptus eſt.
Papp. lib. 7.
vixit autem, & claruít, vſque ad Ptolæmeum primum Aegypti Regem, vt
vult Procl ſit ne idem cum Euclide Megarenſi auctore ſectæ Megaricæ, du­
bitatur.
Quintus geometrica elementa mira methodo contexuit. ipſius ex­
tant etiam Phœnomena, optica; catoptrica.
muſica. data. Item de reſolu­
tione, de fallacijs, de locis ad ſuperficiem lib. 2. Conicorum lib. 4. Item
Poriſmatum lib. 3. quæ perierunt.
Pappus, & Procl.
L. PAPYRIVS curſor Romę primum ſolare horologium publico lo­
co conſtruxit.
Plin.
HERMOPHILVS cœcus Theopompum Geometriam ſine abaco,
ac radio docuit.
ARATVS Poeta Græcus, ante Hipparchum centum ferè annis, de
Cœlo, ſtellisque; eleganter cecinit.
CALIPPVS Cygicenus aſtronomus inſignis, cuius Ariſtot. in Meta­
phyſic. meminit.
periodum 76. annorum ex quatuor Methonis cyclis con­
flauit, qua Sol, & Luna iterum ad priſtina reſtituantur: initium prime pe­
riodi ſtatuit obitum Darij Regis, ſeu initium Monarchiæ Gręcorum.
ex Al­
mag. Ptol.
ARISTOT. Platonis auditor, & Alex. Magn. præceptor, ſcripſit Me­
chanicas quæſtiones.
librum vnum, quem appellauit Mathematicum. ſect. 19.
problematum de muſica Item alium librum de muſica.
Halonis, & Iridis
demonſtrationes apud ipſum primum reperiuntur.
paſſim in ſuis operibus
omnis generis Mathemata ingerit.
AVTOLYCVS præceptor Arceſilai, floruit circa Olymp. 120. extat
eius ſubtilis admodum liber de ſphæra, quæ mouetur, & alter de vario ortu
& occaſu ſyderum.
Diog Laer. in Arcelilao.
THEOPHRASTVS Eriſſius Ariſt. diſcipulus, & succeſſor, reliquit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index