Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

List of thumbnails

< >
321
321 (305)
322
322 (306)
323
323 (307)
324
324 (308)
325
325 (309)
326
326 (310)
327
327 (311)
328
328 (312)
329
329 (313)
330
330 (314)
< >
page |< < (313) of 677 > >|
329313LIBER TERTIVS. tur C G; quam commodius fortaſſe ducemus, ſi ex C, ducamus rectam C G, facientem cum C I,
angulum G C I, æqualem angulo G C I, quem in horologio cõſtituunt axis C I, &
linea ſtyli C G,
hoc eſt, angulo altitudinis poli ſupra planum declinans.
Erit triangulum hoc G C I, æquale om-
222[Figure 222]111022203330 nino triangulo G C I, in horologio declinante præcedentis propoſ.
atque adeo recta C G, linea
indicis erit.
Nam ſecundum priorem conſtructionem, duo latera I C, I G, vnius trianguli æqualia
4440 ſunt duobus lateribus I C, I G, alterius trianguli, angulosq́ue continent æquales.
Igitur tota trian-
554. primi. gula æqualia ſunt, &
c. Secundum poſteriorem autem conſtructionem, duo anguli I, C, vnius trian
guli æquales ſunt duobus angulis I, C, alterius trianguli.
Cum ergo & latus I C, vnius æquale ſit
lateri I C, alterius, erunt reliqua latera vnius reliquis lateribus alterius æqualia, &
c. Deinde ex cen
6626. primi. tro L, circuli illius, beneficio cuius puncta horarum in æquinoctiali linea inuenimus, accipiantur
omnia interualla vſque ad puncta horarum in linea æquinoctiali, eaq́ue ex I, in radium Aequato-
ris I G, transferantur.
Si enim ex C, per puncta, quæ in radio Aequatoris prædicta interualla ter-
minant, lineæ rectæ ducantur, erunt hæ omnium horarum lineæ citra, &
vltra lineam ſtyli,
quæ lineam æquinoctialem interſecant, inſtar linearum horariarum horizontalis horologij, quæ
ex puncto H, in figura poſteriore propoſ.
2. ſuperioris lib. per puncta in radio Aequatoris in-
7750 uenta ducuntur.
His igitur lineis apponantur numeri horarum reſpondentes horis, quarum in-
terualla inter centrum L, &
lineam æquinoctialem poſita, translata ſunt in radium Aequatoris ex
puncto I, notando diligenter, quæ lineæ referãt horas ad ſiniſtram lineæ ſtyli poſitas, &
quæ horas
ad dextram eiuſdem lineæ collocatas.
Id quod numeri lineis appoſiti vel facile indicant, reſpon-
dentes numeris linearum horariarum horologij, quæ æquinoctialem lineam interſecant.
Has
enim lineas duntaxat referunt lineæ hactenus ex puncto C, per radii Aequatoris puncta emiſſæ.
Eaſdem has lineas obtinebimus, ſi ex horologio ſumamus interualla horaria inter centrum C, &
lineam æquinoctialem poſita, eaq́ue ex C, transferamus in radium Aequatoris I G, &
per puncta,
quæ terminant hæc interualla in radio Aequatoris, ex C, lineas ducamus, &
c. vt & in horologio
horizontali fecimus, &
in Verticali. Quòd ſi contingat lineam quampiam horariam in horolo-
gio lineam ęquinoctialem non ſecare, etiamſi infinitè producatur, ſed ei æquidiſtare, ducenda

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index