Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 166 > >|
1nauis meminit. Γεντηκοντόρ meminerunt Herodo­
tus
& Thucydides in locis ſuprà citatis.
& idem He
rodotus
in Melpomene, Οὕτω δὴ σέλλουσι δύο πεντηκον­
τόρος
ἐις τὴν πλαταιάν.
id eſt: Sic quidem duas quinqua
ginta
remorum actuarias in Platæam miſerunt.
Dio­
dorus
in ſecundo de ſucceſſor.
Alex. Περί δὲ τῶν ἐν σι­
κελία
πραγμαλτων ἀγωνιῶν ἄφρακτα, καὶ πεντηκοντόρους ναυτηγη
σάμενος
, ἐνεβίβασε στρατιῶτας δισχιλίους.
id eſt: Cum autem
ille
de rebus Siculis anxius eſſet, aphractis, & quin
quaginta
remorum actuarijs ædificatis, duo milia
militum
in illas impoſuit.
Polybius in primo, Πα­
ρεσκέυαξον
δὲ καὶ τὰ περιλοιπῆ τῶν πλοίων τριήρεις, καὶ πεντη­
κοντόρους
, καὶ τὰ μέγιστα τῶμ ακατίων.
id eſt: Parabant au­
tem
quæ reliqua erant nauigia, triremes, quinqua
ginta
remorum actuarias, & maxima acatia.
Et id
genus
nauigiorum communi uocabulo μονήρη di­
citur
, ab autore neſcio quo, fortaſſe Polybio, pro­
lato
à Suida in uocabulo δίηροτα.
quæ ita habent:
πλοῖα μονήρη δὲ οὐσιν, καὶ δίηροτα κατεσκουάσαντο.
quo loco
μονήρη dicit ea, quę pluribus quidem remis agerentur,
ſed
unico tantum per tranſtra & ſedilia remo, & non
binis
aut ternis, aut etiam pluribus incitarentur.
quę
fortaſſe
κέλητες etiam dicta ſunt, translatione ſum­
pta
ab equis celitibus, de quibus in actuarijs dice­
mus
.
Xenophon autem in ſecundo Ἐλληνικῶν, δικρό­
τους
& μονοκρότους naues dixit eas, quæ cum triremes
(opinor) eſſent, propter tamen abſentiam remigum,
& ſociorum naualium, duobus tantum uel unico
per
transtra remige incitarentur: cum tamen poſſent

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index