Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
11 5
12 6
13 7
14 8
15 9
16 10
17 11
18 12
19 13
20 14
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
< >
page |< < (27) of 131 > >|
3327SPIRITAL. LIBER. tuborum curvitates: in vas autem E infundatur vinum, ita ut humidi ſu-
perficies non ſit ſupra tubi curvitatem H, Hucuſqueigitur vinum non
fluit, propterea quod tubus non habet principium fluxus.
Quod ſi in vas
F aquam infundamus adeo, ut ipſius ſuperficies excedat curvitatem M,
tunc aqua defluet perque tubum X O P R feretur in vas E, &
principium
fluxus vino dabit:
& tunc utraque vaſa effundent, hoc quidem vinum,
illud vero aquam.
XIV.
Si in quædam vaſa aqua infundatur, vox redditur melan-
coryphi, vel ſibilus.
Conſtruitur autem hoc modo.
Sit baſis præcluſa
21[Figure 21] A B C D, &
per A D
operculum infun dibu-
lum E F trajiciatur, cu-
jus caulis diſtet à fundo,
quantum ad aquæ flu-
xum ſatis ſit;
& opercu-
lo coarctetur.
Sit etiam
ſyringula G H K;
quæ
ſonum fundere conſue-
verit;
& ſimul perfore-
tur cum baſi, &
oper-
culo A D ſimiliter co-
arctetur:
oſculum au-
tem ejus K incurvetur
in aquulam appoſito
parvo vaſe, quod ſit L:
infuſaigitur aqua per in-
fundibulum E F, con-
tingit aërem, qui eſt in
baſi, extruſum proce-
dere per ſyringulam
G H K;
& ita ſonum
edere.
Quod ſi ſyringulæ pars extrema incurvata ſit in aquam, ſtrepi-
tans apparet ſonus, ita ut melancoryphi vox reddatur.
Si vero non ap-
ponatur aqua, ſibilus tantum erit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index