Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
11 5
12 6
13 7
14 8
15 9
16 10
17 14
18 12
19 13
20 11
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
< >
page |< < (27) of 760 > >|
3327LIBERT II. accidens eſt: ſubstantia uerò eſt illa, quæ & continuè diſpo
ſitiones haſce ſuſcipiens permanet.
Quòd ſi cuilibet etiam
istorum ad aliud quippiam hoc idem accidit (ut æri quidẽ,
auroq́;
ad aquam, oßibus autẽ atq; lignis ad terram, cæte-
risq́;
ſimiliter) patet illa naturã ipſorũ, atq; ſubstãtiã eſſe.
Quapropter quidam terrã, quidã aquam, quidam horum
aliqua, quidam hæc omnia eorũ quæ ſunt, naturam eſſe dixe
runt.
Quod enim quiſq; tale eſſe putauit, ſiue unum, ſiue
plura, id totq́;
uniuerſam ſubstantiam eſſe dicit: cætera uerò
cuncta, affectus horum, habitus, ac diſpoſitiones.
Etborũ
quidem quoduis perpetuũ eſſe.
Non enim ex ſeſe mutationẽ
ipſis cõpetere, cætera autem infinities fieri, atq;
corrumpi.
Vno igitur modo natura ſic dicitur, prima cuique ſubiecta
materies eorum, quæ motus in ſe, mutationisq́;
principium
habent.
Alio uerò modo ipſa forma, et ſpecies, quæ ratio-
ni accõmodatur.
Nam ut ars dicitur, quod ſecundùm artẽ
extructum eſt, atq;
artificioſum: ſic et natura dicitur, quod
eſt ſecundùm naturã, &
naturalem. Atq; neq; illud habere
quicquã ſecundùm artẽ, ut artem eſſe dicimus:
ſi lectica po-
tentia tantũ eſt:
nondum autẽ habet formã lecticæ, neq; eſſe
ſecundùm artem, neq;
in hiſce quæ constant natura. Quod
enim eſt potentia caro, uel os, id nondũ habet ſuam naturã
antè, quàm accipiat formã, quæ ad rationem accõmodatur:

quam aßignantes, quod eſt os dicimus, aut caro:
neq; cõstat
natura.
Quare alio modo natura, forma & ſpecies eſt eo-
rum, quæ in ſeipſis motus principium habent:
quæ quidem
non eſt ſeparabilis, niſi ratione duntaxat.
Id autẽ quod ex
his eſt cõpoſitum, natura quidem non eſt, ſed eſt, &
cõstat
natura, ut homo.
Atque natura magis hæc eſt: quàm mate-
ries.
Vnumquodque enim tum magis dicitur, cùm eſt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index