Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 355 > >|
1
LOCA
MATHEMATICA
EX LIBRO
PRÆDICAMENTORVM
Per ordinem declarata.
1
Ex c. 3. De his, quæ ad aliquid. Porrò quemadmodum vnus angulus vni angulo æqualis eſt, ita
aliquando duo anguli ſunt vni angulo æquales, vt patet, ſi vnus angulus, v.g.
angulus B A C, vbi ait (Scientia verò ſi non ſit,
nihil probibet eſſe ſcibile, vt circuli quadratura, ſi eſt ſcibilis,
ſcientia quidem eius nondum eſt) Cum velit Ariſt. oſtendere,
nó omnia correlatiua ſimul eſſe natura, id de ſcibili, & ſcien­
tia variè probat, præſertim verò, quia multa ſint ſcibilia,
quæ tamen nondum ſciantur, vt patet, inquit, in Quadratu­
ra circuli, & ſcientia ipſius, quia quamuis ipſa circuli quadratura ſit ſcibi­
lis, nondum tamen ſimul cum ipſa, ſcientia illius extat.
Quæ vt perfectè
intelligantur, ſciendum eſt, quadraturam circuli, quæ à Græcis tetrago­
niſmus dicitur, nihil aliud eſſe, quàm propoſito cuilibet circulo exhibere
quadratum æquale.
Quæ æqualitas debet intelligi de areis, ſeu ſpatijs, ita
vt area circuli, ſeu ſpatium illud, ſiue ſuperficies illa circularis, ſit æqualis
areæ, ſeu ſuperficiei quadratæ.
Qua in re plurimi decipiuntur exiſtimantes
per quadraturam cir culi inquiri æqualitatem linearum, ita vt circumferen­
tia circuli debeat eſſe æqualis ambitui, ſeu quatuor lateribus quadrati:
quod omnino falſum eſt.
Quadratio porrò circuli dupliciter proponi poteſt, vel tanquam Theo­
rema, vel tanquam Problema (theorema autem eſt propoſitio, in qua nihil fa­
ciendum proponitur; problema verò aliquid fieri expoſcit) neutrum autem tem­
pore Ariſt. erat adinuentum nam theorema inuentum eſt poſt ipſum ducen­
tis circiter annis ab Archimede: problema verò nondum à quoquam per­
fectè potuit reperiri.
qua diſtinctione ſaluari poſſunt nonnulli, vt Boetius
hoc loco, qui aiunt, ſe vidiſſe Demonſtrationem quadraturæ huius, ſi nimi­
rum intelligant theorema.
& alij etiam verum aſſerunt, dum negant hacte­
nus repertam eſſe, ſi nimirum de problemate loquantur, theorema

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index