Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45 18
46 19
47 20
48 21
49 22
50 23
51 24
52 25
53 26
54 27
55 28
56
57 30
58 31
59 32
60
61 34
62 35
63 36
64 37
65 38
66 39
67 40
68 41
69 42
70 43
< >
page |< < (9) of 434 > >|
339HOROLOGIUM. parvo in circello ſingula prima ſcrupula diſtinguens. Hoc
verò ſuperior index horarum Λ convertitur:
& ſupra hunc
denique Σ index, quem dixi, ſecundorum.
Hæc autem,
uti &
tympanorum omnium diſpoſitio ac dentium numerus,
cum multimodis variari poſſint, nos hunc unum in exem-
plum proponere ſatis habuimus, eumque experientia com-
probatum.
Itaque & dentium multitudinem in ſingulis tym-
panis deſignabimus, eam quæ huic formæ optime convenire
viſa eſt.
In circumferentia rotarum ſingularum E H ſeptua-
geni bini ſunt, ſeni in tympanis G &
K. rota L viginti
quinque habet, tympanum O decem.
rota P viginti, vel
tantum partem horum aliquam, quia, ut dixi, totam den-
tibus inſecari nihil opus eſt.
Penduli longitudo S I T pedis
Rhenolandici, qui ad Romanum veterem proxime accedit,
dextantem circiter æquat, &
cuique vibrationi ſimplici im-
pendit ſemiſcrupulum ſecundum.
ad quam menſuram obſer-
vationibus ad ſolem vel ad aliud hujus generis horologium
comparatis non difficile perducitur.
Ea longitudo rotis ita
ordinatis convenit:
& exquiſitam motus æqualitatem, quæ-
que etiam Aſtronomicis uſibus ſufficiat, præſtare valet.
Quod ſi tamen concinnitate operis inſuper habita, quadru-
plo majus pendulum adhibeatur, vel ultra etiam producatur,
rotis interim majoribus quoque adſumptis, haud dubiè len-
tioribus oſcillationibus tutius etiam fidemus.
Et jam in ma-
gnis publicis Horologiis, egregio ſucceſſu, perpendicula
ejusmodi prælonga uſurpari vidimus, alibi duodecim, alibi
vicenûm pedum, cum appenſa ſphæra 25 vel 30 librarum.

Cæterum revertendo ad ea quæ hic poſita fuere, apparet
quidem, rota E ſemel circumacta, duodecies converti ro-
tam H.
centies vero quadragies & quater eam quæ ſequitur
L.
Quæ cum dentes 25 habeat, 3600 vicibus alternatim im-
pellit lamellas M.
N. ac totidem recurſus duplices facit pen-
dulum S I T.
Cumque 3600 ſcrupula ſecunda, horâ unâ
contineantur;
hinc horæ ſpatio rota E ſemel convertetur.
Quamobrem &
circulus indici Ψ ſubjectus in 60 partes divi-
ditur, quæ prima ſcrupula ſignificent.
Rota vero H

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index